QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Avicennae, unum esse accidens, et consequenter ab ente re distinctum, suadetur, et argumenta Averrois in contrarium solvuntur.
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno principio numeri, per Avicennam fuit numeri denominatio, quod omnis numerus sit accidens. Item, sicut arguit 3. Metaph. c. 3. quod unum nec genus, nec differentia est, sed praesupponit naturaliter ens in actu specifico, et est in illo non sicut pars, et impossibile est esse sine illo, hic videtur definitio accidentis. Item7. Metaph. cap. 1. multitudo, inquantum hujusmodi, non est una. Contra, duo sunt argumenta Aristotelis cum confirmatione per Commentatorem. Item, illud hic supra de identitate. Item, omnis perfectio simpliciter, quae est entis inquantum ens, perfectiori modo est in perfectiori ente. Probatio, quia perfectissime in primo ente hic sunt simpliciter perfectionis, substantia est perfectius ens simpliciter: ergo perfectiori modo una quam accidens: sed hoc non esset, si accidens esset idem unitati essentialiter, et non substantiae, quia tunc primum ens non haberet perfectissime omnia, quia non sibi idem essentialiter. Sed haec ratio est contra responsionem quae daretur ad rationem Commentatoris, quod statur in secundo, non in primo. Item, omnis perfectio quae est in effectu, si est illimitata, ita quod entis inquantum ens, formaliter est in causa, et perfectius quam in effectu ; hic sunt talia, et substantia causa accidentis, etc. Item, accidens sicut secundum esse praesupponit subjectum ens, ita secundum unitatem praesupponit subjectum unum. Item, si verum ponatur objectum intellectus, et bonum voluntatis, sequitur quod ens erit tantum intelligibile per accidens et diligibile: hoc videtur inconveniens, quia ens primo imprimitur in anima, secundum Avicennam 1. Metaph. cap. 5. et esse maxime diligimus. Haec ratio videtur contra con edentes primam propositionem suppositam sustinendo opinionem Avicennae.
Ad argumenta in contrarium. Ad Philosophum, quod significant eamdem naturam, sicut passio est eadem natura subjecto, vel significans ens per se, et unum ex consequenti, sicut nomen impositum passioni importat subjectum. Ad primam rationem, non separantur sicut passio et subjectum. Contra, contradictio videtur quod separentur, quod non esset, si essent duae res, cum sint absolutae. Item, eadem generatio videtur lapidis, entis et unius, etc. alioquin quandocumque generatur substantia, erunt simul duae vel decem generationes, sed una non terminatur per se, nisi ad unam essentiam. Ad primam, forte majoris potentiae est posse facere res absolutas omnino inseparabiles sine contradictione quam non posse: quia primum est supra duas differentias, alias scilicet unitates separabiles, alias inseparabiles, aliter non posset, nisi tantum super unam differentiam, scilicet super unitates separabiles. Exemplum, majoris potentiae est posse facere res per se entes compossibiles, et aliquas nullo modo compossibiles, quantum posse facere unum membrum, aliter non est contradictio ens fieri sine unitate, etc. sicut nec intelligit Avicenna 5. Metaph. Quidditas est tantum quidditas. Ad secundum non est eadem generatio nisi substantiae per se, alia non generantur nisi per accidens, quia consequuntur ad substantiam generatam, sicut de aliis proprietatibus. Ad secundum argumentum, cujuslibet substantia est una per se non primo modo, sed secundo, etiam secundum Aristotelem, quia ista sunt passiones entis, inquantum ens. Ad argumentum Commentatoris, standum est in secundo, non in primo.
Si objicitur contra hoc, quia 10. hujus, t. c. 6. et 7. ens et unum aequa liter consequuntur omnia, etc. Respon sio : Aequalitas proportionis est inter ens et unum, quia sicut aliquid consequitur ens, sic proportionabiliter unum consequitur ipsum: sed non est aequalitas in consequendo haec et illa, ita quod sit aequalitas in consecutis, require expositionem ibi in 10. Contra, si unum ex sua ratione sit accidens enti: ergo cuilibet enti erit accidens. Respondeo, ubicumque erit accidens, sed non cuilibet per accidens est idem, sed substantiis et aliis a se, sic per accidens erit, quod non idem essentialiter, sibi autem est idem essentialiter. Ad aliud de perfectione simpliciter, respondeo, perfectiones simpliciter, quae praesupponunt ubicumque naturam entis per se completam in se, non magis identice insunt enti per se, quam enti in alio, nisi illud ens per se sit infinitum, tunc enim quidquid ei inest magis identice inest, quam cuilibet alii. Ratio primi est, quia tales perfectiones ex ratione sui semper sunt accidentia, sic quod ex se non habent plus identificari substantiis, quam ut accidentia. Sed si sint alicui non accidentia, vel plus identiflcentur quam accidentia, hoc est propter illimitationem substantiae, in qua sunt. Quamvis autem substantia creata ponatur alia unitive continere, puta omnia sine quibus sua essentia non intelligitur perfecta, tamen illa quae ex ratione sua sunt extra essentiam, non continebit unitive, cujusmodi sunt ista, ita quod distinctio unitive contentorum praecedentium intellectum, similiter et consequentium nulla videtur.
Ad aliud de causa, forte verum est de causa effectiva non originante, vel saltem non de subjecto, et tunc ista accidentia effective causantur a producente substantiam. Aliter quod major est vera de perfectione simpliciter illimitata, quae scilicet ex ratione sui non exit genus per se entis, nec cadit in accidens, aliter non est vera, nisi de causa simpliciter infinita. Ad aliud de subjecto, unitas non est accidens consequens esse, sed tantum essentiam, sicut forte ipsum esse est accidens, tale accidens tantum quidditatem subjecti praesupponit, non aliquam dispositionem additam. Aliud non est nisi contra tenentes hypothesim de objecto. Aliter illud argumientum est contra alios, quia quantumcumque sit identitas realis unitatis per entitatem nihil valet ad salvandum ens per se intelligi, si verum sit objectum, quia tanta differentia est quantum ad intellectum, ac si esset differentia realis, quia isti sunt ita diversi conceptus de vero et de ente, quasi essent duae res in eodem. Pro illa opinione Avicennae sunt illa quae ponuntur in 5. q. de numero Praedicamentorum. Contra secundam opinionem quaere ibi. Similiter alia argumenta, ad quae nunc est responsum, sunt aliquo modo contra partem oppositam de continentia unitiva, quia saltem entitas, prior est naturaliter illis perfectionibus unitive contentis: arguebatur ergo de illa inquantum prior est.