REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Virum Angelus possit loqui Angelo ?
Alens 2. part. quaest. 27. membr. I . D. Tfaom. I. part. quaet. 107. art. 3. D. Bonavent. hic d. 10. art. 3. quaest.I . et 2. Richard. art. I . quaest. I. Gabr. quaest. 2 Occham quodl. I. quaest. 7. Hcnr. quodl. 5. quaest. 14. quodl. 2. quaest. 8. Vasq. i. part. dixp 211. Scotus in
Oxon. hic.
Quod non. Nihil intimius est Angelo quam sua essentia ; sed istam intelligit Angelus, etsi alius sibi non loquatur ; igitur et quamcumque intellectionem, vel cogitationem ; et locutio non ponitur, nisi ut alius Angelus per hoc habeat notitiam ejus, quod aliter non pateret ; igitur, etc.
Item, locutio non fit nisi per exterius signum in nobis ; sed in Angelis nihil est, quod debeat sibi esse notius quam intellectio, et non requiritur exterius signum ad hoc quod ipsa sit nota alteri, quia exter rius non est sibi ratio agendi.
Item, si sic, igitur posset fieri locutio Angelo distanti; consequens est falsum, quia actio ab extremo in extremum est per medium ; medium interceptionis est essentiale, esto quod sint hic in aere ; corporale non est susceptivum accidentis spiritualis, etiam esto quod reciperet, non posset ulterius agere in spiritum.
Oppositum, Damascenus ubi supra , sive tradunt sibi intelligentias, sive locutiones, etc. Item I. ad Corinth. 13. Si linguis hominum loquar, et Angelorum.
SCHOUUM I.
Quod Angeli inler se loquantur, patet ex Scriptura, Zach. 2. Apocal. 7. sed difllcilo valde est explicare, quomodo. Prima sententia est, unum Angelum loqui alteri, per hoc quod vult suam conceptionem alteri esse notam, nihil causando in eo. Refutatur quoque fortibus et claris rationibus.
Ad istam secundam quaestionem dicitur primo, quod unus Angelus . loquitur alteri propter hoc, quod conceptum suum per voluntatem suam ordinat ad alteram, ut sibi manifestetur. Modus autem ponendi ex responsione ipsius ad primum argumentum ibidem est talis. Nam duplex est obstaculum in nobis, quo clauditur interior conceptus mentis ; nam uno obstaculo clauditur mentis conceptus unius hominis ab altero per corporis grossitiem, et ideo cum per voluntatem vult manifestare alteri conceptum suum, oportet aliquod signum adhibere. Aliud obstaculum est cum ipsa voluntate clauditur mentis conceptus, qui conceptus mentis potest interius retinere, vel ad extra ordinare ; et quantum ad hoc, conceptum unius nullus alius potest videre, nisi solus Deus secundum illud I. Cor. 2. Quae sunt hominis nemo novit, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ; et illud obstaculum est commune nobis et
Angelis ; unde per solam voluntatem homo claudit, et aperit vocem suam.
Contra hoc quod dicitur primo, quod concipere in ordine ad alterum, sive ordinare per voluntatem conceptum ad alterum, est loqui alteri. Quaero enim an per talem ordinem conceptus ad alterum causetur aliquid in altero Angelo, cui loquitur, aut nihil? ergo Angelus, cui loquitur, non magis audit nunc quam prius, si aliquid causatur ; ergo non est ibi tantum ordinatio conceptus mentis ad alterum, sed aliqua actio per quam causatur aliquid in alio Angelo ; sed magis dicit oppositum, ut patet ibidem, et in articulo praeces dente de illuminatione Angelorum.
Dicetur forte quod pro tanto potest loqui, non quia causet aliquid in alio Angelo, sed quia aufert obstaculum prohibens ne cogitaret suum conceptum, quia est ita voluntas sua, et illud aufertur per hoc quod voluntas ordinat suum conceptum alteri.
Contra, omne intelligibile in actu praesens intellectui perfecto non dependent a phantasmate, et sibi proportionatum potest ab eo. intelligi (et additur, quod non dependeat a phantasmate, quia intellectus noster pro statu isto non intelligit aliquid nisi secundum comparationem ad phantasmata, quantumcumque sibi praesens) ; sed conceptus in uno Angelo quantumcumque claudatur per voluntatem, est intelligibile in actu, et proportionatum intellectui alterius Angeli ; ergo ab illo potest cognosci, quamvis non sic per talem ordinem, vel ordinationem aperiatur.
Item, quod dicitur quod voluntas est obstaculum claudens conceptum ne videatur ab alio Angelo, hoc nihil est ; nam cum essentia unius Angeli sit intimior sibi, quam sua intellectio, eadem ratione Angelus per voluntatem suam posset occultare essentiam suam ne intelligat ab alio Angelo, quod falsum est. Item, non subest imperio voluntatis creatae actio agentis naturalis approximati passo, sicut quod ignis non calefaciat lignum, non subest imperio voluntatis creatae. Sed intellectio in Angelo est naturaliter intelligibilis, et motiva intellectus alterius Angeli ; igitur non potest voluntas unius Angeli occultare ne intelligatur ab alio Angelo conceptus suus.
Item, si voluntas unius Angeli potest claudere conceptum suum ne cognoscatur ab alio Angelo perfectiori, poterit eadem ratione oceultare conceptum suum ne cognoscatur a proprio intellectu, quod falsum est. Contra probatur, quia minus potest voluntas impedire ne intellectus perfectior, et magis dispositus videatur ab intelligibili sibi praesente, quam impedire intellectum imperfectiorem, et qui non est ita dispositus, ut moveatur ab illo intelligibili) sed intellectus superioris Angeli est perfectior quam intellectus illius sic occultantis, et etiam magis dispositus, ut patiatur ab illo intelligibili, quia intellectus perfecte intelligens aliquod objectum non potest perfecte simul intelligere intellectionem illius oppositi, quianon intelligit intellectionem, nisi per actum reflexum, et per consequens non intelligit perfecte istam intellectionem dum est, quia tunc haberet simul duos actus intelligendi perfectos ; sed alius Angelus potest illam intelligere perfecte actu recto intelligendi.
Item, non minus est occultabilis actus voluntatis quam actus intellectus, imo magis ; sed actus voluntatis non potest claudi, sive occultari intellectui alterius Angeli ; ergo nec actus intellectus. Probo minorem, si claudat voluntas actum, vel volitionem, aut per se ipsam, aut per aliam volilionem ? Non per se ipsam, quia ipsa posita in esse est multiplicata sui, et motiva potentiae sibi proportionatae, quia et hoc est de ratione minus perfectorum ; ergo per aliam volilionem. Et de ista quaero, si occultatur, vel non? Si sic, ergo per aliam. Et de illa iterum quaero, et sic in infinitum ; ergo est devenire ad unam, quae est manifesta, et per consequens conceptus vel intellectio non potest esse occultus per volitionetn.
Ad aliud vero, quod adducitur pro confirmatione illius opinionis, cum nemo novit quae sunt hominis, etc, dicendum quod hoc intelligitur de corde hominis, per quod intelligitur voluntas, juxta illud: Fili, praebe mihi cor tuum, id est, amorem, qui est actus voluntatis, et istum actum voluntatis dicitur solus Deus posse, non quia non sit intelligibilis ab intellectu alterius Angeli. Unde non potest unus Angelus claudere suam volitionem, quia sit intelligibilis ab alio ; sed ideo dicitur solus Deus cognoscere volitiones, quia non coagit in volitionibus cognoscendis ut unus Angelus agat in intellectum alterius, et hoc juste,
quia volitiones ordinantur ad punitionem et praemiationem, quae soli Deo conveniunt, secundum illud: mihi vindicta, et ego retribuam. Et ideo cognitionem illam sibi reservavit, quia sibi convenit primaria potestas et judiciaria ; sed illa ratio non ita concludit de intellectionibus, sicut de volitionibus, quia non sunt ita ordinatae ad praemium et paenam. Unde non sunt meritoriae, nisi ut cadunt sub actu voluntatis, et inquantum imperantur a voluntate.