Secundo ponit insufficientem emendam, quia abstinentes tantum ab ingressu templi, se satisfacere credebant: erraverunt, vagantes per plateas, caeci: excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2. Intrare, templum, lacinias suas, vestes scissas ad modum joculatorum, a lacero laceras, dictas: in quo ostenditur quod a voluptatibus non cessabant.
Vel secundum aliam litteram, lascivias, et planius est. Isa. 59: manus vestrae pollutae sunt sanguine, digiti vestri iniquitate. Vel potest exponi de illis qui excaecati corporaliter fuerunt ab hostibus capti, qui domos per se intrare non poterant, nisi ductoris fimbrias tenerent; et tenet se cum sequente.