Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLXXIV . Augustinus Aurelio Carthaginensi episcopo, transmittens libros de Trinitate, absolutos demum secundum 0758ipsius Aurelii aliorumque desiderium, et emendatos.
Domino beatissimo, et sincerissima charitate venerando, sancto fratri et consacerdoti papae AURELIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
De Trinitate, quae Deus summus et verus est, libros juvenis inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem, et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decre veram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (quia priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram, cogitans hoc ipsum in aliquibus meis scriptis conqueri, ut scirent, qui possent, non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione, et maxime tua jussione compulsus, opus tam laboriosum, adjuvante Domino terminare curavi; eosque emendatos non ut volui, sed ut potui, ne ab illis qui subrepti jam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, Venerationi tuae per filium nostrum condiaconum charissimum misi, et cuicumque audiendos, describendos, legendosque permisi: in quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto, etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quatuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent, et duodecimum sine extrema parte non parva: sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint, emendabunt. Peto sane ut hanc epistolam, seorsum quidem, sed tamen ad caput eorumdem librorum jubeas anteponi. Vale. Ora pro me.