LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De his quae omni plantae secundum generationis principia conveniunt.
Philosophia de plantis imperfecte tradita ab Antiquis multimoda est valde. Licet enim jam dictum sit de diversitatibus plantarum et de virtutibus earum essentialibus secundum dicta Peripateticorum, tamen adhuc restat dicere de plan- tarum convenientia et differentia et mutatione et divisione et permanentia ei transmutatione, quae valde mirabilia in planti s inveniuntur.
Adhuc autem de mirabilibus effectibus earum, quos operantur in corporibus animalium diversorum : et de his quantum Deus donaverit, et mens cum certa ratione suggesserit, tractabimus in hoc quinto libro Vegetabilium, primum de convenientia plantarum secundum genera et species loquentes.
Dicimus ergo omnem plantam cum omni planta in duobus convenire, in generatione videlicet, et materia communi. In generatione autem sunt septem, sine quibus nulla omnino nascitur planta : quorum tria sunt quasi efficientia, calor videlicet caelestis circuli qui obliquus vocatur, qui est primum et vivificum principium plantarum. Secundum autem conveniens calor loci: quoniam si in loco sit
virtus frigoris mortificativa, non suscipiet virtutem caloris caelestis circuli: et ex parte illa dicit Ptolemaeus, quod " opera rusticana juvant caelestem effectum a ratione et cultu. " Similiter autem si locus vehementer sit adustus, erit eremus arenarum et ejus quod vocatur mortuum sabulum : eo quod non est talis locus susceptivus caelestis virtutis plantas vivificantis. Tertium autem est calor qui materiae seminali quaecumque illa sit, inhaeret: quia sine illa aut non esset receptiva caloris vivifici, aut recepti caloris non esset retentiva, et numquam formaretur ex ipsa plantarum aliqua, sed evanesceret per evaporationem.
Probant autem haec opera rusticationis : quoniam in quibusdam plantis cum primum formantur et sunt tenellae valde, umbracula oportet fieri, ut calore solis non evanescant, sicut quando ex seminibus primo pullulant cypressi vel ficus. Haec quidem sunt efficientia, tamen primum movet et informat secundum, et secundum coadunat : et ideo in horum trium genere primo est movens non motum hoc motu quo movet, et tertium est motum ultimum, et medium est motum a primo et movens tertium. Tertium autem non movet econtra se aliquid, sed calor intraneus cum spiritu naturali movet et format humidum seminale quod est sub ipso et subjectum ejus.
Tria autem sunt ministrantia substantialem materiam : quorum primum est humor naturalis inhaerens ei, qui formatur in plantae spiritum, qui primum spirando pullulat sursum et erumpit ad terrae superficiem : qui cum pullulat, evacuat ab inferiori materia humoris totam substantiam humoris formans instrumenta plantulae et inferius in radicem. Destituta autem virtus caloris, subito attrahit humorem loci: et iste est secundus humor ministrans conceptae plantae nutrimentum, sicut ministrat matrix sanguinem menstruum in conceptione et formatione animalium. Tertius autem est humor pluviarum et roris et nivium desuper ve- nientium, qui se habet ad plantas sicut humidum nutrimentale ex cibis sumptum in animalibus. Et ideo humidum hoc desideratur a plantis jam formatis et ad speciem deductis, sicut cibus desideratur animatis animalibus. Septimum autem quod exigitur, est aer conveniens continens extrinsecus : ille enim conservat, si bonus est, aut corrumpit, si malus est, plantas : et ideo venti et pruinae mortificantes laedunt et destruunt plantas : ab aere autem temperato proportionaliter convalescunt et fructificant. Haec igitur sunt quae ad generationem omnis plantae exiguntur.
Materia autem communis omnium plantarum habet quatuor, quorum primum est proportionalis elementorum mixtio. Oportet enim ignem adesse propter calorem digerentem : aquam autem propter fluxum humidi ad formam et figuram plantae : aerem autem propter spirans in planta humidum. : terram autem propter consistentiam substantiae et retentionem figurarum. Caelestis autem virtus quae format, est in calore et spiritu. Proportionaliter autem haec mixta esse oportet secundum medietatem quae vocatur geometrica medietas, ut unicuique plantae non quidem aequaliter in quantitate ministretur de his, sed unicuique tantum quantum exigitur ad speciem et virtutem ipsius : et hoc est primum quod omnis generati materia requirit.
Secundum autem quod oportet in hac materia esse animam vegetabilem antequam seminalis plantae materia vocetur, non secundum quod anima est actus physici organici potentia vitam habentis, sed potius sicut est ars operans vel artifex in artificiato. Non enim est verum dictum Empedoclis et Alexandri Graeci, quod anima sit ex elementis nisi aliquid consequens harmoniam elementorum: propter quod immitti in semen aut in materiam seminalem virtutem, quae fabricatrix et formatrix vocatur, quae fabricando sibi facit organa convenientia vitae actibus et operibus : et cum illa est in materia, tunc
est materia seminalis plantae et potentia planta existens.
Tertium est materiae debita quantitas. Non enim generari contingit corpus quantitatem habens determinatam secundum vitae opera, nisi ex quanto corpore, qua quantitate si minor sit materiae quantitas, non sufficit extensioni et divisioni in organicas partes primas.
Quartum autem est figura: quoniam, sicut semina superius sunt acuta, et inferius rotunda, et lata in medio, sicut in praehabito libro determinatum est, ita oportet materiam seminalem omnem figurari primum, quod ex inferiori radices, ex superiori autem stipitem vel ramos vel aliquid quod est loco ipsorum emittere valeat : quoniam si dilataretur tota materia, et non esset aut rotunda, aut pyramidalis, non esset collecta virtus ejus, sed diffusa, et non esset efficax ad plantae formationem : nec debite radix sub corpore plantae secundum generationem poneretur.
Haec igitur sunt quae omni plantae secundum generationem et materiam conveniunt: propter quod dicit Protagoras incipere a mundo imperfecto, eo quod non ab actu et univoce generante producitur planta, sed a pluribus et aequivoce generantibus, quod est principium generationis non perfectae et mundi incompleti: propter quod etiam non dicitur habere animam, sed partem partis animae, ut in primo hujus scientiae libro expositum est.
Quod autem convenit omni plantae jam generatae non habere corticem et carnem hujus, de quibus in primo et tertio libris satis in communi dictum est, differentia multiplex est plantarum, de qua habitum est superius.