MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Videtur, quod. capilli ejus debebant esse rubei :
1. Rubedo enim attestatur abundantiam cholerae non adustae : nigredo autem fit ex abundantia cholerici incensi, vel adustione multa sanguinis : quia, ut dicit galenus, rubedo attestatur sanguini, nigredo cholericae vel melancholicae complexioni. Cum igitur nobilior sit complexio sanguinea, quam cholerica, vel melancholica, color attestans sanguini nobilior erit quam attestans cholerae vel melancholiae : ergo nobilior rubedo quam nigredo : ergo rubedo erit in corpore nobiliori.
2. Item, galenus quando describit corpus eucraticum in Techne, dicit : " Competentis craseos indicia secundum totam animalis habitudinem haec sunt, scilicet color ex albo et rubeo mixtus, capilli vero flavi mediocriter et crispi in pluribus 1, etc, " Ergo in corpore eucratico capilli debent esse rubei.
3. Item, In eodem : " Nam si eucraticum cerebrum existat secundum quatuor qualitates, omnia quae dicta sunt habebit cum medio, et superfluitates quaecumque per palatum, vel aures, vel oculos vel nares purgantur, haec habebit moderate, et minime laedetur ab omnibus quae extrinsecus calefaciunt, vel infrigidante, vel siccaut, vel humectant. Taliter igitur capilli capitis cum adhuc sunt infantes, subfulvi. Ergo in optimo sibi complexionato cerebro capilli debent esse rubei. : hoc est autem cerebrum nostrae Dominae : ergo, etc.