In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
De sanctificatione corporis Christi, quare scilicet et quomodo non contraxerit originale peccatum.
Alens. 3. p. q. 9. m. 2. art. 1. D. Thom. 3. p. q. 31. art. 7. D. Bonav. hic. p. 1. q. 1. art. 1. Richard. art. 1. quaest, 1. Durand. q. 1. Cordub. lib. 1. q. 44. Suar. 3. p. tom. 1 . Vega li6. 2. in Trident. c. 6. Vasq. 3. p. d. 117. Gabr. hic q. unica, in fine.
Ad secundum, dicitur secundum Magistrum, quod aliqua portio erat in Adam, de qua omnes filii propagati sunt ; et aliqui ponunt, quod aliquod illius portionis non fuerit infectum in Adam, sed servatum mundum usque ad generationem Christi.
Sed contra primum (a), quantum finitum per ablationem finitam ab eo aliquoties factam posset consumi, et maxime ita modicum, quantum sicut esset semen descendendum ab Adam in procreatione filiorum, jam videretur totaliter esse consumptum.
Quod si dicas (b) illud in se multiplicari, sicut dicit Magister, hoc non videtur posse fieri sine miraculo, sicut de panibus Evangelicis, de quibus exemplificat, et ita non erat possibile patrem generare quantum est ex parte formationis corporis sine miraculo, quod non videtur probabile.
Qui non tenent hic Magistrum secundum diversum modum ponendi de peccato originali, diversimode hic respondent ; dicentes enim, quod peccatum originale contrahitur propter carnem infectam concupiscibiliter seminatam, dicunt carnem totam Mariae fuisse sanctificatam, et ita illud quod assumebatur ad formationem corporis Christi, prius quam assumebatur, fuit sanctificatum, ut non esset ibi infectio aliqua in instanti infusionis animae.
Sed contra hoc (c), arguitur quia si sanguines Beatae Virginis erant, de quibus formabatur corpus Chrissti secundum Damascenum 48. cum nunquam fuerunt animati anima alicujus hominis, per consequens nunquam ab anima peccatrice contraxerunt maculam, nec per consequens ex parte eorum potest assignari ratio maculae, vel sanctificatio corporis generati ex eis.
Quod si dicatur, quod virtus activa formans corpus, ex eis fuit infecta, et ideo corpus genitum infectum ; hoc non videtur verum, si Spiritus sanctus immediate formavit illud corpus de illis sanguinibus.
Praeterea, non videtur probabile corruptionem esse sine generatione in quocumque genere ; sed ista sanctificatio sive mundatio carnis esset corruptio illius morbidae qualitatis positivae, et tamen nullius alterius qualitatis positivae esset generatio, gratiae non, quia non est capax sanctitatis.