QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Contra allatam sententiam tria facit argumenta et solvit, notando illa falso ab Averroe tribui Avicennae, qui tantum voluit unum esse accidens, id est, extra essentiam entis, et sustinendo unum non distingui realiter ab ente, neque solum ratione, quod idem est, ac distingui ex natura rei vel formaliter) solvit quinque argumenta hoc eodem dub.4. allatn,quatenus contrariantur huic sententiae. Vide Anton. Andr. hic q. 3. et Ant. Trombetam q. 3. qui clariusnonnihil ista tractant.
Contra opinionem Avicennae arguitur, quia impossibile est aliqua mutuo sibi accidere; ergo veritas non esset una, nec unitas vera, et hoc est quaerere quis sit ordo per se istorum accidentium, quod primum, quod secundum, et ita secundum non erit subjectum primi Item, processus in infinitum, quia istae res in aliquo conveniunt, et non sunt omnino idem: ergo in aliquo differunt, quaero ergo quo? illud adhuc erit alia res ab utroque, et conveniet cum illis, et differret, et erit dare quo etiam, sic infinitae res. Item, pluralitas nunquam ponenda est sine necessitate 1. Physic. t. c 59. hic nulla necessitas. Probatio, ista ex ratione sui non sunt accidentia, quia cum secundum eamdem rationem formaliter sint in Deo, essent ibi accidentia: ergo quod sint accidentia, non erit nisi quia substantia non potest ea unitive continere. Sed si alia potest unitive continere, multo magis ista, quae omnem entitatem inseparabiliter sequuntur: ergo, etc. Item, quomodo posset Deus separare ab hoc suam entitatem, et dare sibi aliam, tunc videretur quod maneret idem et aliud.
Ad primum istorum, sicut oportet secundum aliam partem dare ordinem istorum secundum naturam, ita quod unum immediatius inest essentiae quam aliud, ita dabitur hic ordo, et tunc ens per se denominabitur a quolibet: primum etiam forte a posteriori, sed posterius a priori, non nisi per accidens. Ad secundum patet responsio supra, ubi responsum est ad illud argumentum de conceptu entis, per quid distinguatur. Ad tertium videtur necessitas quod quidquid est posterius quidditate perfecta in specie sua, accidens sit si illud est receptivum accidentium, per hoc excluditur Deus.
Nota ergo quod argumentum de objecto intellectus simpliciter commune est utrique parti; similiter illud de ordine istorum. Similiter alia possunt aliquo modo adduci, eo modo quo ponitur ibi differentia. Nota etiam, quod opinionem istam de diversitate reali non oportet imponere Avicennae, licet Averroes videatur sibi imponere: quaecumque enim dicit Avicenna 3. Metaph. suae, vel 7. de hac materia exponi possunt, quod accidens est quidquid est extra per se intellectum quidditatis, sicut ipsemet lo quitur insuo 5. quidditas est tantum quidditas, nec universalis, nec particula ris, etc. hoc est, nullum istorum actu includitur in intellectu quidditatis, sed quasi prius naturaliter praesupponit quidditatem, sed forte hoc non necessario ponit quod sint accidentia, sed unitive contenta.
Sustineri ergo potest opinio illa de identitate reali sic, quod sicut essentia divina infinitas perfectiones continet, et omnes continet unitive, sic quod non sunt aliae res;sic essentia creata potest aliquas perfectiones unitive continere ; tamen quaelibet in Deo est infinita, et ideo proprie non potest dici pars unius totalis perfectionis ; nec ab aliquo potest sumi ratio generis et differentiae quae semper per se importent partem perfectionis speciei passibilem et actualem, et ideo perfectionem limitatam ; in creatura quaelibet perfectio contenta limitata est, et limitatior essentia continente secundum totalitatem constituta, ideo quaelibet potest dici pars perfectionis, non tamen realiter differens quod sit alia natura, sed alia perfectio realis, alienitate, inquam, non causata ab intellectu ; nec tamen tanta quantam intelligimus, cum dicuntur diversae res, sed differentia reali minori, si vocetur differentia realis omnis non causata ab intellectu. Exemplum hujus, quale in continuo, in quo sunt multae partes, ista multitudo est realis, sic quod non causata a ratione, nontamen tanta, quantam hic intelligimus, diversae res, sed minor realis, quia multitudo non simpliciter diversorum, sed aliqualiter diversorum, in uno tamen toto contentorum. Sic intellige hanc differentiam hic, nisi quod hic per identitatem quaelibet perfectio contenta est ipsa continens, licet hic ut praecise, non est illa ut tota. In continuo autem nulla pars simpliciter per identitatem, est ipsum totum ; de ista continentia unitiva et differentia contentorum quaere, etc.
Ad argumenta ergo in contrarium. Ad primum, non est nugatio, quia diversis perfectionibus nomina imponuntur, quare nulla in parte intellectu alterius clauditur. Ad secundum, denominatio proprie est, quia praesupponitur natura in se perfecta, non tamen denominatio ab alia natura, quia hic unitive continetur. Ad tertium, dicere omnem numerum substantiarum esse substantiam, videtur inconveniens, quia illa forma numeri, qua numerus est ens et unus, non est aliqua substantia: potest enim substantiis adesse et abesse ipsis manentibus, ergo omnis numerus est accidens, sed non omnis unitas, nisi illa sola quae est accidentis. Contra, quomodo substantia est pars accidentis, cum totum non possit in aliquo esse, nisi pars sit in aliquo, et ita nisi sit accidens? Respondeo, numerus ratione discretionis, quae forma est ejus, est accidens, unitates vero non sunt per se partes ejus, quia ipse est forma simplex, sicut aliud accidens: sed unitates sunt quasi partes subjecti ejus, quia subjectum ejus est aliquid continens partes, in quibus est numerus per se, non autem in aliqua una, et hoc distinguit numerum ab aliis accidentibus. Contra, si subjectum ejus habet partes: ergo est quantum, qua quantitate? non illa: ergo continuitate, hoc negas. Ad quartum patet, quomodo concludit accidentalitatem, hoc est extra essentiam per se. Ad quintum, multitudo non est una per se primo modo, sic intellige inquantum, sed per se secundo modo, est autem ens primo modo ; ergo non idem per se intellectus entis et unius. Ad argumenta contra opinionem, in quaestione de distinctione Praedicamentorum, quaere ibi responsionem.
Contra istam viam secundam, videtur sequi ex ipsa, quod nihil potest perfici ex diversis essentiis. Probatio, qua ratione essentia creata potest unitive continere aliquam perfectionem, eadem ratione et omnem, sine qua non potest essentia esse perfecta, et ita nulla differentia substantiarum: qua ratione etiam unum accidens continet, ut unitatem numeralem, eadem ratione et alia, et ita quaelibet erit simplex non habens in se multas essentias. Respondeo, compositio concluditur per viam separationis. Probatio, si A transmutatur manente B,haec differunt essentialiter. Hoc medium est de loco de materia respectu formarum, de substantia respectu quantitatis. Ultra, quando forte est intransmutabile, adhuc non concluditur identitas essentialis, sicut si circulus semper esset in aere, sed tunc considerandum si aliquid ejusdem rationis sit alibi, et ibi sit accidens; ergo hic, quia quod uni est accidens, illud manens ejusdem rationis, nulli est substantia. Exemplum de perspicuitate in caelo et electro. Ultra, quando forte alibi nusquam invenitur, ascendendum ad ejus genus, et alicujus alterius: et considerandum est de illo quod per se respicit illud genus, si est essentialis conjunctio quod non ostenditur de alia specie comparata ad aliam speciem, verbi gratia, Socrates junior dicit, si forma circuli nunquam esset extra materiam auream, adhuc aurum non esset de essentia circuli; ergo nec prima via valet, nec secunda, hic ergo est utendum tertia. Similiter se habet figura in genere, ad materiam sensibilem in genere, et circulus ad hanc materiam auri, et quaelibet alia figura ad suam materiam; sed de essentia trianguli non est lignum,ergo a simili, nec de essentia circuli aurum, demus quod sit proportionabilitas. A quibusdam additur quando ista habent proprias virtutes activas et proprias actiones, tunc non est continentia unitiva: quando etiam aliquod prius potest esse sine aliquo posteriori in existentia actuali, tunc non est continentia talis, exemplificat de forma elementari respectu formae mixti.
Contra hanc additionem : Si alia essentia potest in se continere plures perfectiones diversas formales, et quamlibet consequitur propria virtus activa et propria actio, primum tunc non valet, nec secundum, quia semper perfectio superioris potest inveniri sine hoc inferiori; ergo nunquam unitive continebatur. Antecedens patet, quia in alio inferiori invenitur. Ad argumentum illud de compositione, diceretur forte ab aliquo, quod nunquam potest concludi compositio substantiae, nisi ex materia una et forma una, et materia concluditur ex transmutatione ; sed de accidentibus est aliud, quia manente uno non variato, aliud quandoque variatur, et quandoque e converso. Nota pro tertio argumento, ad quod respondetur supra, quod numerus est accidens simplex non habens materiam nec formam, sicut nec albedo; ergo est essentialiter discretio si illa est in rebus ; tunc substantia haec una, et substantia illa una, sunt subjectum proximum discretionis ; nec est unitas pars discretionis, nec pars subjecti, quia subjectum discretionis non praeintelligitur quantum, cum discretio sit prima quantitas, quae sibi inest, sed praeintelligitur haec substantia una, et illa substantia una.
Contra, ergo quomodo salvatur quod unitas est pars numeri? Respondeo, numerus sumitur tunc, non pro discretione tantum, quae est essentialiter numerus, habens partem et partem, sed pro composito ex illa discretione, et proximo susceptivo in subjecto, id est, unitatibus, et illud totum compositum est sicut caro quanta, et sicut hujus totius assignatur pars, haec caro, ita et numeri unitas, nam unitas formaliter non habet rationem partis, sed per partem discretionis fundatam in ipsa fit pars, sicut patet de carne. De illa continentia unitiva sciendum, quod nihil unitive continens, mutabile est secundum illud quod continet, quia enim haec essentia ideo continet istam ; ergo si non continet, fit non haec. Item, licet unitive continens non possit mutari idem numero secundum aliquod contentum, tamen aliud potest fieri continens aliqua illorum contentorum, et non alia, sicut sensitiva, respectu intellectivae; et si illud aliud possit esse ejusdem speciei cum isto, tunc argueretur ex diversitate illius ad istud, sicut si aliquid idem numero mutaretur. Respondeo, quae sustinet posse probari compositionem per mutabilitatem in uno, alio non mutato, non videtur sufficiens, si de magis et minus in eadem forma ponatur identitas realis.
De unitive continente si comparetur ad multa ad quae unita fieri semper comparantur, et quaestio, an ipsa inquantum sic illimitata, sic comparetur, vel in quantum limitate continens hanc perfectionem, verbi gratia, si Deus inquantum infinitus in perfectione omni, creat omne causatum ; si essentia animae inquantum illimitate continens omnes potentias, sit immediatum principium operandi: si albedo est objectum visus, sensus communis et intellectus, videtur quod sic de omnibus istis, quia tale continens est causa alterius ordinis, quam perfectio contenta esset causa, quia Deus aequivoca, et perfectio contenta univoca. Item, si limitatum inquantum limitatum potest, multo magis illimitatum. Item, si voluntas nullam volitionem causat, nisi inquantum habet in se perfectionem illius, et inquantum habet illam, non habet perfectionem oppositam ; ergo sub nulla ratione una, potest elicere oppositas volitiones, et ita non inquantum libera.
Contra, actiones distinguuntur per principia elicitiva. Item, tunc essentia esset immediatum principium generationis in Deo. Item, potentiae non distinguerentur per actus. Item, nec per objecta. Item, nihil est per se alicujus causa, vel objectum inquantum A, si amoto A, eodem modo habet rationem causae et objecti: sed amoto per intellectum alio contento in isto, dummodo contineat perfectionem istam, eodem modo causabit, vel erit objectum: ergo, etc. Respondeo, omne continens aliquam perfectionem unitive alio modo habet eam in se, quam illa haberetur ubi esset sola, et praeter hoc cum illa aliam perfectionem continet, utraque differentia potest poni ejusdem illimitationis, si intelligatur de prima. Respondeo ad quaestionem, quod sic probant prima duo argumenta, si de secunda non probant argumenta contra.
Ad argumentum pro prima parte de voluntate, respondeo quod quando contentum respicit contentum, numquid continens respicit aliud continens ? non oportet in causalitate, quia tunc Deus crearet Deum, forte in objecto et potentia aliter est, patet in Deo. Alio modo inferius continet unitive perfectiones superiorum in Praedicamento; aliter disparatorum superius, id est, nobilius continet in se perfectionem minus nobilem. Continentia unitiva in uno extremo non requirit continentiam primam in alio, sed communitatem, aliquando bene habet secundam continentiam ponendo ista esse idem re; unde cognosceretur ordo eorum, ordo contentorum unitive cognoscitur ex operationibus. Item, ponendo eas esse res diversas, quo amoto amovetur aliud. Similiter quod adveniret cui praesupposito, universaliter quaecumque competerent unitive contentis propter se rationes ipsorum, si essent res diversae, competunt eis unitis, non enim rationes eorum pereunt. Sed propter perfectionem continentis fiunt sibi idem, sicut si in manu multa corpora ponantur, et ex perfecta compressione manus fiant omnia unum corpus, nullius ratio per se perit. Sed exemplum non est omnino simile.
ANNOTATIONES.
Sequitur q. 2. de identitate entis et linius, t. c. 3. quae etiam notabilis et difficilis, et valde subtilis, ut patet, et magnae altercationis inter opinantes antiquos et modernos, in qua Doctor etiam problematice ince dit, sustinendo probabiliter viam Avicennae, et oppositam, quae videtur Averrois licet diminute, quaere eum in hoc 4. Comment. 3. et 10. hujus comment.8. Adducit ergo primo rationes pro Avicenna et adjungit evacuationes, et addit replicas, et sustinendo ejus opinionem solvit principalia post oppositum. Deinde arguit contra ipsum, et ustinendooppositum opinionis ejus solvit principalia ante oppositum. Consequenter respondet ad illa argumenta facta contra Avicennam, et addit duas rationes fortiores. Demum respondet ad quaesitum quodammodo moderando, sed dec linando ad opinionem Avicennae, et iterum resumit argumenta post oppositum, et solvit et declarat pulchre, et illa ultima argumenta contra Avicennam facta solvit, in quo toto processu subtilissime utramque viam sustinet, sed magis Avicennae. Ulterius resolutionem quaest, reducit ad quatuor dubia principalia, in quibus se dilatat.
Littera tota usque ibi: Quantum ad primum, etc. est satis bene ordinata, et correcta, et totaliter legenda.
Opiniones plurium hic currunt, ut Stoicorum,Pythagorae,et Platonis et Alberti, et Thomae 1. p. q.11.quas quaere ut scis.
Adverte ad illam remissionem ibi : Quantum ad primum, sit ut habes supra etc. potest referri ad ea quae praemisit in hac quaestione pro Avicenna arguendo, et aliqui libri non habent q. 2. et bene ; vel si addatur, die quod totum sequens est tanquam additio q. principali, et quod ibi additur, nota in summa, intellige sic: hoc est non summarie ex pluribus ibi dictis in arguendo,etc. vel forte remittit se ad summam Henrici, ad quam saepe numero recurrit in hac Metaphysica et alibi: quaere si volueris.
Infra ibi : Quod dicatur privative, etc.
usque illuc : de secundo, etc. posset assignari Extra, sed posito quod sit de littera, faciliter solvitur ex dictis, primo dictum Aristotelis, et loquitur concomitanter, vel nonfor maliter. Vel aliter quod accipit multitudinem et indivisibile pro substrato, ut patet in expositione Commentatoris ibidem. Verum enim est quod unitas importat privationem, vel negationem, sed non praecise, nec etiam positivum, quod est formaliter ens. Similiter dicatur ad dictum Avicennae, et quaerantur dubia litteralia, 10. in a. ubi hoc optime habetur.
Quod consequenter habet inferius ibi una ipsa multitudo, etc. potest solvi totum sustinendo partem primam, quod loquitur Aristoteles et etiam Avicenna de uno ut est passio distincta, et non unica. Ubi scire dehes quod per totum ad utramque partem ingeniose probabilia adducit etiam solvendo haec dubia.
Firmissimum autem principium omnium est circa quod impossibile est mentiri. t. c. 8.
Idem enim simul esse, et non inesse eidem, et secundum idem impossibile, et quaecumque alia determinaremus utique sicut determinata ad Logicas difficultates, hoc autem omnium firmissimum est principiorum. t. c. 9.