REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Henicus ait primo, Angelum intelligere omnes quidditates per unum habitum, de quo supra dist. 3. quaest, 2. et in Oxon. 1. dist. 3. quaest. 6. Docet etiam eodem concepiu singularia cognosci, sed requiri sciri respectus illius conceplus ad singularia, et hac ralione possunt aliqua singularia sciri, et alia ignorari. Quando ergo Angelus vult loqui aliis, format in so conceptum vagum (ut cum dicimus, Petrus est homo magnus, rufus, senex, etc. quia non possumus eum determina e significare) et alii intuentes talem conceptum audiunt, quasi legerent in libro. Vide rem fusius explicatam in Oxon. hic num. 5. Refutatur clare et convenienter haec imaginatio sex rationibus, de quo in Oxon. hic quaest. 2. anum. 10. ubi quatuor articuli Henrici circa hoc fuse rejiciuntur.
Aliter dicitur ad quaestionem, quod Angelus sic loquitur alteri de singularibus, quorum notitiam habet per habitum suum, quod non potest distincte exprimere islum conceptum determinatum, quem habet penes se in illo habitu, sed exprimit conceptum vagum. Unde format alium conceplum de vago singulari, et istum formaliter, ut sit signum determinati singularis. Et tunc alius Angelus concipit istum conceptum, ut est in intellectu alterius, et legunt ibi quasi in libro, et tunc conformat sibi consimilem conceptum.
Et si quaeratur, quare non potest videre conceptum determinati in alio Angelo ? Dicitur quod quia idem actus est universalis, et singularis, ut in universali, et ut in se, et ideo invariatus est in isto habitu, et, ideo non potest distincte videre in isto conceptu istud singulare. Sicut si unus esset intellectus in omnibus hominibus, intellectus quando abstrahit ab aliquo phantasmate illius intellectus, non habet novum actum, sed antiquum ; ideo ille conceptus invariatus non sufficit, nisi ponatur vagum.
Contra illud, quod ibi ita bene possit videre determinatum sicut vagum, probo, quia quando sunt duo intelligibilia proportionata intellectui immateriali, simpliciter perfectius intelligibile potest esse intelligibile, et esse prius intelligibile simpliciter. Sed ille conceptus singularis determinati, et singularis vagi, sunt proportionata intelligibilia intellectui Angelico, et conceptus singularis determinati est perfectius intelligibile ; igitur intellectus alterius Angeli prius potest ipsum intelligere.
Item, ille Doctor improbat species in intellectu Angeli, quia tunc posset esse ratio videndi alterius Angeli, quia dicit quod alius Angelus posset videre illud, cujus illa species esset ratio videndi ; igitur sic ratio hujus singularis determinati erit ratio videndi alterius Angeli, sicut illius in quo est, vel ratio sua non valet.
Item, cum dicit quod non potest ita videre per conceptum singularis determinati, sicut vagi, quia non est ibi novus actus, sed universalis invariatus ; quaero, aut ratio ista necessi tnte naturali movet intellectum approximatum ad quodlibet, ad quod potest movere, vel quia est determinata aliqualiter a voluntate, ad boc quod determinate moveat ad unum. Si primo modo, igitur necessitate naturali movet ad omnia, ut ad notitiam in habitu in singulari, ut in universali et in se. Si secundo modo, tunc sequitur quod prima notitia singularis, ut singularis, sit a voluntate, quod est falsum.
Item, hic ponuntur plura sine necessitate. Secundo, essent duo conceptus ejusdem singularis simul. Nec valet simile, quod adducit Doctor, qualiter causatur scientia in nobis per auditionem, quia non sic causatur in nobis scientia per audiftionem, quod auditio causet ipsam directe, quia aequaliter fieret auditio a bruto ; sed tunc intellectus cognoscit, cujus ista vox audibilis est signum, et tunc intellectus apprehendit et comparat vocem ad istud cui imponitur, et bene novit cujus est signum, et intellectus agens tunc agit abstrahendo, et causatur conceptus in intellectu, et deinde causatur habitus scientialis in nobis.
Item, per istum modum ponendi non videtur quod unus Angelus possit ?loqui uni, et non alteri, quia postquam ille conceptus particularis vagi est causatus, quilibet posset ibi legere aequaliter sicut unus.
Item, sicut arguitur contra priorem opinionem : Per actionem illius intellectus formantis conceptum de vago, nihil est causatum circa alium intellectum ; igitur non plus intelligit alius intellectus, quam prius fecit per istum conceptura vagum.