Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. Nullum majus donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tanquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces ejus in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Jesu Christo, maxime in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis adjungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta est universa creatura. Et propterea, cum ejus sublimitatem divinitatemque intuemur, quando audimus, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) ; intuentes hanc et supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec, ex eo quod cogitatio nostra de recenti ejus contemplatione quae erat in divinitate, pigrescit descendere ad ejus humilitatem; et tanquam faciat illi injuriam, si ejus verba in homine agnoscat, ad quem verba dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo ante in forma 1082A Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 5-8) ; et verba Psalmi voluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ? Oratur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus , creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem, caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis psalmi hujus orationem, qui intitulatur, Oratio David. Quia Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat, Non Christus dicit; aut rursus dicat, Non ego dico: imo si se in Christi corpore agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et, Ego dico. Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te . Nonne habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt; ibi certe habemus, Et contristatus est Jesus (Matth. XXVI, 38) , et fatigatus est Jesus (Joan. IV, 6) , et dormivit Jesus (Matth. VIII, 24) , et esurivit (Id. IV, 2) et sitivit Jesus (Joan. IV, 7; et XIX, 28) , et oravit, et pernoctavit in orando Jesus. Pernoctabat, inquit, Jesus (Luc. VI, 12) , et perstabat in orando; et globi sanguinis decurrebant per corpus ejus (Id. XXII, 43, 44) . Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis destillabant, nisi quia corpus ejus, quod est Ecclesia, martyrum sanguine jam fluebat?