CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ad dictam igitur quaestionem solventes dicimus, quod in determinatione felicitatum for lunas sequi quidem nequaquam rectum est : quia in fortuniis nec bene nec male est secundum bonum virtutis : sed humana vita quae est in conversatione hominum ad invicem his quae fortunae subjacent indiget quemadmodum diximus, hoc est, organice ad multas praeclaras operationes subserviunt. Virtutes autem et virtutum operationes, dominae sunt felicitatis, et contrariae operationes inducunt ad contrarium. Quod autem dicimus virtutum operationes esse dominas, non intelligimus quod. superponatur ei. sicut domini servis, vel quod ditiores sint bonorum et pulchrorum possessione, quam ipsa felicitas quae status et actus est omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed cum tria sint de ratione dominii, scilicet superpositio, et causa superpositionis, ut dicit Dionysius, quae est pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et virtus superpositi ex superpositione quae est continentia subjectorum ne ad vilia et servilia declinet virtus : unum solum de his tribus habet, scilicet continentiam ne declinet id quod subjectum est. Continet enim virtus potentiam operativam in qua est ne declinet ad servilia, et per operationem suam hanc continue confirmat continentiam. Propter quod Eustratius dicit quod virtutes divinae sunt, sicut a quibus est motus. A quo enim motus est primum, est in quo est potentia hujus ad quod est motus : et unum sunt in forma : licet diversum sit esse formae illius : quia aliud est esse existens in potentia, et aliud est esse existens in actu : et secundum modum virtus essentialiter salvatur operatione felicitatis. Hoc igitur modo domina est f eli citatum virtus, et non alio modo. Verbum autem Dionysii in quo dicit quod sit pertinens ad dominium, est illud, scilicet, " Dominium est non subjectorum excessus tantum, sed et omnium pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et in continendo subjectos vera et non cadere valens fortitudo. " Si ergo virtutes dominae sint felicitatis et firmae sint in continendo potentiam operativam ne dilabatur ad inferius se, sicut ad casum et fortunam et mensuram reduci non possunt. Fortuna autem infirmior omnibus est variabilior. Ergo virtutes et virtutum operationes et maxime felicitas quae operatio est secundum virtutem perfectam, fortunae non subjicitur.
Testatur autem huic sermoni et quod nunc quaesitum est, hoc est, utrum fortunae variationes varient felicitatem? Circa nihil humanorum operum tanta existit constantia, quanta est circa operationes quae sunt secundum virtutem. Illae enim permanentiores sunt quam disciplinae quae ex necessariis probantur principiis. Operationum autem virtutes quae honorabilissimae sunt permanentiores et constantiores : eo quod ipsum bonum secundum omnem vitae usum maxime vivant in illis. Haec enim est causa quare circa tales operationes non sit oblivio : cum enim permanentia rei sit duobus modis, scilicet secundum se, et secundum quod est in subjecto : de permanentia rei secundum se, hoc est, in esse quo quaelibet res ex suis essentialibus pendet principiis tantum, quaelibet res permanens est : quia sic est simplex conceptus
aliter se habere non valens : de quo modo permanentiae felicitatis nos hic non loquimur. Hoc enim inutile esset et vanum, quia logicum esset. Sed loquimur de permanentia felicitatis in subjecto quae causatur ex immobilitate voluntatis et appetitus ad honestatem. Est enim duplex necessitas, et est duplex immobilitas, sicut dicit Boetius in quinto de Consolatione Philosophiae. Una enim necessitas est simpliciter, sicut quod diameter est asimeter costae. Alia autem est necessitas suppositionis : et haec est quae supposito aliquo necessitatem habet : sicut cum video te currere vel ambulare, necesse est te currere vel ambulare. Et haec est necessitas quae vocatur consequentiae et non consequentis : et sic est immobilis felicitas. Si enim ex amore virtutis aliquis immobilem habeat affectum et intellectum ab honestate, de necessitate honesta operabitur, et honestus erit. Dictum autem est in praehabitis, quod auditor hujus scientiae potius ex amore honestorum acquiescit, quam ex persuasione dicentis : et docens non alium quam talem consensum requirit. Ille enim magis ad mores proficit, quam proficeret scientia demonstrationis, etiamsi demonstrationes afferre posset. Consensus autem ex amore honestorum tanto immobilius honestati adhaeret, quanto ipsa honesta sunt meliora et honorabiliora. " Honestum enim est, ut dicit Tullius, quod propria et naturali vi nos trahit in sui consensum et appetitum, et propria et naturali vi nos allicit. " Unde quanto aliquid honestius est, tanto plus trahit et allicit in sui recordationem et operationem. Saepe enim videmus quod tale aliquid quod in se totum intellectum et affectum traxit, etiam nolentem ad sui recordationem et contemplationem et affectum et deiectionem compellit. Sicut est in amore qui heroas ad insaniam et mortem deducit, sicut dicunt hi qui in medicina periti sunt. Si ergo haec sic se habent, maxime bonis probabile sit se habere, ut ex amore honestatis honestas immobilis fiat ab effectu, ut scilicet felix optimorum, continue felix optimorum recordetur per inquisitionem et dispositionem : et non tantum ex voluntate faciat, sed ex necessitate : et talis suppositionis facere appellatur. Propter quod quia optimum semper redit ad memoriam felicis, et per memoriam est in affectu et operatione, vix intercidit oblivio. In disciplinis autem quamvis constent in principiis necessariis secundum se, tamen secundum quod sunt in disciplinato, nihil tale habent quod in tantum trahat animum ad sui recordationem : et ideo facilius postponuntur. Postposita autem in oblivionem deducuntur : quod optimo et honestissimo ex defectu boni quod trahere debet affectum, accidere non potest : et ideo continue trahit animum in sui memoriam et recordationem.