CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Quod in communi jam ars est habita : circa propria autem in singulis scientiis adaptando.
Haec autem quamvis ad artem istam in communi sufficiant, quae ars est de syllogismo formali inferente et non probante, est enim ex terminis per a b c sumptis, qui omnia et nihil significant : tamen in determinatis scientiis et artibus secundum singulum eorum quae sunt illarum scientiarum sive artium subjecta, propriae sive unicuique appropriatae sunt inspectiones mediorum plures, ut de bono de quo agitur in moralibus, aut de disciplina qualibet de qua agitur in disciplinabilibus scientiis, ut arithmetica, geometria, astrologia, et musica. Propter quod principia inventionis medii quae sunt circa singula, est sive contingit tradere per experimentum quod communiter a memoria sensibiliter in uno communi acceptorum per rationis collationem. Dico autem per exemplum exponens hoc, ut per astrologicam experientiam traditur astrologica disciplina quoad medii inventionem. In hac enim sufficienter sumptis apparentibus, hoc est, quae apparent esse antecedentia et consequentia et repugnantia, ex quibus sumuntur media ad terminanda astrologica : sic inventae sunt astrologicae demonstrationes. Similiter autem quantum ad medii inventionem circa aliam quamlibet se habet artem quae est ex probabilibus expertis, et disciplinam quae est ex necessariis expertis.
Propter quod si sumantur inspectiones mediorum circa ea quae insunt, et sumantur propria circa singulum eorum quae quaerimus, nostrum est jam, sive nostrae facultatis jam est (sicut ex arte perfectis) prompte demonstrationes circa singula declarare. Si enim nihil omittitur secundum historiam sive enarrationem propriorum et singulorum eorum quae subtiliter per causam essentialem et vere secundum naturam insunt singulis rebus et proprie, habebimus ex habitu et facultate determinatae scientiae de omni et de quolibet, cujus sive de quo est demonstratio, invenire hanc demonstrationem quae est de illo : et sic de ipso quod sibi inest demonstrare. Cujus autem non nata est demonstratio, sicut principiorum, et probabilium, vel rhetoricorum, manifestum etiam est ex hic determinatis hoc ipsum facere de ipsis ad inventionem mediorum, quae non sunt media demonstrationum.
Dicamus igitur epilogando, quod universaliter jam pene dictum est, quo oportet modo propositiones eligere ad medii cujuslibet inventionem. Et dico pene propter scientiam Posteriorum, quae etiam universalis est in suo genere. Quare non superfluit ista arte posita : communia enim dicit in genere demonstrabilium. Haec autem quae dicta sunt studiose per divisiones et differentiam demonstrabilium et non demonstrabilium pertranseamus describendo in eo negotio, quod est circa dialecticam : in Topicis enim haec dicta sunt pertranseundo in communi : circa singulas autem scientias non pertranseundo in communi, sed immorando circa singula dici habent.