In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed contra primum. Et quod dicit Doctor hic, quod quantum finitum per ablationem finitam ab eo aliquoties factam posset consumi, hoc non debet intelligi de divisione continui secundum partes ejusdem proportionis, id est, semper dividendo per medietatem, ut satis patet in 2. distinct. 2. quaest. 9. sed debet intelligi de divisione secundum partes ejusdem quantitatis, quia tale per ablationem partium potest tandem consumi, ut diffuse exposui in 2. distinct. 35. In proposito vero tale semen, vel talis portio non posset dividi in omnibus hominibus, secundum partes ejusdem proportionis, sed tantum ejusdem quantitatis, adeo per ablationem partium tandem consumetur tale quantum.
(b) Quod si dicas, puta, quod si aliqua forma seminis in Joanne habita a patre, quae non sit sufficiens ad generationem, sed posset multiplicari virtute divina, sicut quod unus panis existens tantae quantitatis, sic augeatur alia materia non addita, ut sit major, hoc non videtur posse fieri sine miraculo; hoc idem dico de illa portione, et non est verisimile quod quoties homo generat, Deus faciat novum miraculum, cum miracula non sint facienda ubi non apparet manifesta necessitas.
Illi qui ponunt, quod peccatum originale contrahitur propter carnem infectam concupiscibiliter seminatam, dicunt ad quaestionem, quod tota caro Mariae fuit sanctificata, et ita illud, quod assumebatur ad formationem corporis Christi, priusquam assumebatur fuit sanctificatum, ut non esset ibi infectio aliqua in instanti infusionis gratiae.
(c) Sed contra hoc. Ratio Doctoris stat in hoc,si sanguines illi purissimi, cum non fuerint animati, non potuerunt infici aliqua culpa, multo minus nec potuerunt sanctificari, cum culpa et sanctificatio opponantur, et opposita habent fieri circa idem, quia si sanctificatio illa fuit mundatio carnis, hoc non potuit esse, nisi per corruptionem ipsius infectionis, et talis infectionis corruptio communiter fit per generationem alterius formae, ut patet. Quaeritur ergo quid generabatur in illa carne per sanctificationem, quae dicitur formaliter corruptio infectionis? non videtur quod aliquid aliud generetur, nisi gratia, quod tamen est falsum, quia caro non est capax gratiae. Reliqua littera clara est.