QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum hoc principium : Impossibile est idem simul esse et non esse, sit firmissimum ?
Arist. hic cap. 3. text. 8. Alen. ibid. et c. 4. et 5 D. Thom. 4. Met. lect. 6. Albert. ibid tract. 2. cap. 1. Anton. Andr. q. 4. Trombet. q. 5. Fland. quaest. 6. art. 2. et 3. Fons. c. 3. q. 1. Suar. disp. 3. Met. sect. 3. Meurisse lib. 2. Met. cap. i. quaest, 2.
Quod non, tum quia falsum: tum quia aliud notius: tum quia contingit dubitare de eo. Probatio primi, alia opposita possunt inesse eidem: ergo contradictio, cum includatur in aliis, quod contraria possunt, 2. Topic. cap. 10. cuicumque inest genus, et species aliqua sive in praedicatione essentiali, sive denominativa, sed scutum, cujus medietas est alba, et alia medietas nigra est coloratum: ergo denominatur ab aliqua specie coloris, qua ratione ab albedine, eadem et nigredine: ergo simul est album et nigrum, et ita contraria de relative oppositis sic : hoc est duplum ad hoc, ergo duplum ; oppositum consequentis non stat cum antecedente, ergo a simili: hoc est dimidium, ergo est dimidium: ergo idem est dimidium et duplum. Item, aliqua consequentia est bona in qua oppositum consequentis non infert oppositum antecedentis: ergo etc. Probatio antecedentis, tum in uniformi de contingenti, tum in aliis instantiis, lapis videt: ergo aliquid habens oculos videt, tamen ex opposito consequentis non valet. Ad propositum, si oppositum consequentis non infert oppositum antecedentis, potest stare in veritate cum antecedente, et cum quo stat antecedens et consequens, et sic consequens et oppositum consequentis. Quoad secundum, scilicet quod aliquid sit notius isto, probatur 4. hujus, text. com. 16. notior dictio quam opposita negatio, haec est negativa. Item in syllogismo ex oppositis conclusio debet esse notior in falsitate ipsis principiis; conclusio autem negat idem a se, in praemissis autem sumuntur opposita, ergo notius. Item, contingit de eo dubitare. Probatio, omnis cognitio ortum habet a sensu, sed circa omnem cognitionem sensitivam contingit errare: ergo circa intellectivam. Item, contingit scire in universali, et ignorare in particulari 2. Priorum, text. com. 20. ita quod contingit opinari oppositum in particulari, sed illud est contradictorium sciri, ut omnem mulam esse sterilem, et istam non: ergo contingit opinari contradictoria.