REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera sententia, unum Angelum loqui alteri producendo in eo (conceptum ejus de quo vult loqui. Haec difficilis valde est, sed nihil hic reperire est, quod non sit difficile. Probatur haec sententia, quia potens aliquid in se, potest idem facere in quocumque ejusdem rationis approximalo. Hanc fuse et pulcherrime explicat et roborat. Habet aliam rationem in Oxcn. hic num. 49. essentia unius Angeli potest partialiter edicere intuilionem in suo et alio intellectu, ibidem 2. d. 3. quaest. 8. et in Reportat quaest. 3. ergo memoria foecunda unius poterit abslractivam notitiam facere totaliter in suo et alieno intellectu.
Dico igitur ad quaestionem quod videnda sunt quatuor. Primo, quod Angelus potest loqui alteri Angelo. Secundo, qualiter loquitur Angelo? Tertio, quae auditio est locutio? Quarto, quis ordo auditionis et visionis? De primo, Angelus potest causare immediate in alio Angelo notitiam illius, quod vult sibi exprimere, et hoc est loqui sibi, quia in nobis locutio fit per signa ad hoc quod manifestetur conceptio alteri, quam volumus sibi exprimere ; sed Angelus perfectius potest notitiam causare in alio Angelo, quam si per signa sibi exprimeret; igitur perfectius potest sibi loqui. Primum assumptum patet, quia quod est in actu perfecto ad causandum notitiam alicujus objecti in passo proportionato, potest illam notitiam immediate causare, si habeat passum proportionatum approximatum ; sed Angelus est in actu perfecto ad causandum notitiam objecti in intellectu, et intellectus alterius Angeli est passum sibi proportionatum ; igitur si est debite approximatum, poterit notitiam causare. Major est plana. Probo primam partem minoris, scilicet quod Angelus est in actu perfecto ad causandum notitiam objecti in alia Angelo, quia unus Angelus habet memoriam perfectam, hujusmodi vero est parens, et agit ex necessitate naturae, sicut in divinis Pater naturali necessitate producit Filium, ita quod memoria paterna perfecta est sufficiens respectu actualis notitiae. Est etiam sufficiens respectu habitualis notitiae, sicut species sensibilis potest gignere notitiam suam in sensu sine corpore sensibili, si conservaretur a Deo, ut si lumen conservaretur non existente Sole, posset causare notitiam in visu ; igitur species intelligibilis existens in memoria (intelligibile cujus est, sive sit, sive non) potest gignere notitiam sui intellectu, quae est habitualis cognitio ; igitur habitus, vel species in memoria potest causare notitiam habitualem. Patet igitur prima pars minoris, quod Angelus sit in actu perfecto ad causandum notitiam in alio.
Secundam partem minoris probo, scilicet quod intellectus Angeli sit passum proportionatum, quia licet aliqua potentia operativa, quae non potest habere operationem ab aliquo creato alio a se, sicut voluntas propter ejus libertatem non potest velle nisi a Deo, et a se, tamen a nulla potentia tollitur, quin possit passive recipere ab alio creato, sicut a se, si istud aliud sit aeque activum, et proportionabile sicut ipsummet ; sed memoria alterius Angeli, seu talis intellectus, est in potentia receptiva notitiae actualis aequaliter ab alio sicut a se, et memoria perfecta superioris Angeli est potentia activa naturalis, et ita activa, vel magis quam propria memoria perfecta, et ipsa potentia receptiva est uniformiter passiva a se, et ab alio aeque activo ; igitur est passum proportionatum respectu alterius Angeli.
Dicunt, sicut potentia operativa. ut voluntas, non potest habere operationem ab aliquo creato alio a se ; sic nec potentia, quae est activa, proprie potest agere in extrinsecum, neque recipere actionem nisi a se, ut habetur 9. Metaphysic. Sed intelligere est operatio immanens sicut velle: igitur potentia, cujus est illa actio, nec potest agere in extrinsecum, nec recipere ab extrinseco.
Item, memoria perfecta Angeli habet propriam potentiam intellectus, seu memoriam pro passo adaequata ; igitur non potest agere in intellectum alterius.
Item, tunc sequitur quod memoria in uno homine possit causare immediate intellectionem in alio homine, sicut et in intellectu suo, cum sint potentiae operativae ejusdem rationis.
Ad primum horum dico, quod potentia activa, ut distinguitur contra passivam, et ut activa distinguitur contra factivam, aequivoce accipitur, quia actio, ut distinguitur contra passivum, accidit quod sit activum in se, vel in aliud, quia habens formam perfecte in virtute sua activa potest agere in quodlibet passum dispositum; et ideo memoria perfecta Angeli aequaliter potest agere in intellectum alterius hominis, nisi propter phantasmata ad quae terminatur. Nunc autem nulla est potentia activa, quin quantum est de se, sit factiva, licet non e contra; ignis enim tantum est factivus, non enim potest causare formaliter calorem in se. Sed intellectus Angeli potest esse factivus, causando notitiam in alio, et activus causando intellectionem in intellectu proprio. Ad aliud, dico quod memoria perfecta Angeli habet proprium intellectum pro passo suo adaequato intensive, quia tantum potest recipere intensive, sicut aliud causare, sed non extensive ; sicut ignis potest habere hoc calefactibile adaequatum intensive, quia tantum potest recipere de calore, quantum iste ignis potest causare calorem in hoc factibili, sicut in alio aeque disposito. Patet igitur primum principale, quod unus Angelus potest causare notitiam alicujus objecti actualiter, et habitualiter in alio Angelo. . Ad tertium, respondetur quod memoria unius hominis non sit activa in intellectum alterius hominis, hoc. non est ex ratione potentiarum, quia hoc poterit in patria, sed est ex ordine potentiarum in statu isto, in quo intellectus non patitur nisi a phautamaste, et. ita est sua possibilitas arctata ad phantamasta.