Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLXXVII Aurelius aliique tres una cum Augustino episcopi, ad Innocentium de Pelagio, retegentes ipsius haeresim, eamque ab apostolica Sede proscribi postulantes.
Domino beatissimo, meritoque honorandissimo fratri INNOCENTIO Papae, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, et POSSIDIUS, in Domino salutem.
1. De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum 0765 numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt: Tu nos fecisti homines; justos autem ipsi nos fecimus. Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant Liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent Salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare; multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae, Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3). Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10), et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3), suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat.
2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant, quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur , plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, Gesta ecclesiastica facta esse jactantur , quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt: eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam qua christiani et filii Dei sumus; quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.
3. Non agitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas 0766 autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum.
4. Sive enim gratiam dixerit esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quae per subministrationem Spiritus sancti pertinent ad concupiscentias tentationesque vincendas, quem ditissime effudit in nos (Tit. III, 6), qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Eph. IV, 8). Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus (II Cor. II, 22), adjuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26). Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem, non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit, cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 13, 12); neque orat ut accipiat mandatum: sed plane orat ut faciat mandatum . Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat ergo ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat apostolus Paulus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Unde satis apparet quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum, quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio: hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.
5. Distinguenda est lex, et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas; nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125). Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8); et tamen oratur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35); 0767 et tamen oramus ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali. Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes: atque inter caetera, quae pro illis orat, dicit, Ut ambuletis digne Deo in omne beneplacitum, in omni opere et sermone bono (Coloss. I, 9, 10). Sicut ergo agnoscimus voluntatem, cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur.
6. Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio : agentes gratias rescripserunt . Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus.
7. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus; anathemet ea, et illam confiteatur apertissime gratiam quam doctrina christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina vel aliquo adjumento visibili fovet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus ; sed subministratione spiritus, et occulta misericordia, sicut facit ille qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7). Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum 0768 bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32).
8. De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab iis quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): de hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini; a gratia excidistis (Id. V, 4): de hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6): de hac scriptum est, Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam (Id. IV, 4, 5); et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque Litteris legimus.
9. Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum haec sibi in libro suo velut adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam Creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? Cui merito respondetur, Ergo evacuatum est scandalum crucis (Galat. V, 11). Ergo Christus gratis mortuus est. Num enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas quam defendit, in hominibus non esset?
10. An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Imo jam et hoc erat sanctum, et justum, et bonum (Id. VII, 12): jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17): jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18), in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9). Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 37-40): quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae 0769 promissum nondam erat? Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum coelorum esse promissum (Hebr. XI). Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam, jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat Legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum; ergo Christus gratis mortuus est.
11. Ergo neque per Legem justitia, neque per naturae possibilitatem, sed ex fide et dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, unum mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5): qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram, profecto et antiquorum fides evacuaretur et nostra. Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Habac. II, 4)? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): procul dubio a corpore mortis hujus, ubi alia lex repugnat legi mentis, neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita Redemptore indiget, saucia Salvatore; sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (Id. VII, 21-25): qui et Deus cum esset, hominem fecit; et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.
12. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus humani generis temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus, Habentes autem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): inde est quod ait ipse Mediator, Abraham pater vester concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56): inde Melchisedech prolato sacramento mensae dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18).
13. Jam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit, Si ergo ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid autem lex? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18-22); nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur (Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus 0770 est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei?
14. Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20, 21). Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta (Judic. VI, 36-40). Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)!
15. Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venundatae, sed Dei gratia per fidem justificabat; et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat: anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate Sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum Ecclesiae discat scandalum auferre; quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter christiana turbare; sed potius adjuvante misericordia Domini, 0771 concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.
16. Illud vero quod dicunt posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus; utrum in hac vita quando caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), an vero in illa cum fiet sermo qui scriptus est, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 54-56); diligentius pertractandum propter alios quosdam qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a vita reproba ad bonam vitam. Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela. Hoc quod dictum est, sine querela; sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, imo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei (Ambros. in Luc. I, 6). Qui parum videntur considerasse ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem; omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7, et Hebr. VII, 27). Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra; ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre.
17. Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, crescente charitate; perficiamur autem in illa vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9), secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe quae ex Deo est, augenda et perficienda pertinet charitas; non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis; sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra 0772 sua arma iniquitatis peccato, potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20).
18. Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque justitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis dominicae, Dimitte nobis debita nostra; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et veritas in eo non sit (I Joan. I, 8), quamvis jam sine querela vivat. Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est quod in querelam venit.
19. Caetera quae illi objecta sunt, sicut Gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua Beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis quam velles tuae misimus Sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non tamen parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster, licet exiguus, ex eodem quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.