CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod operatio immobilis felicitatis maxime operatur bona vitae, et fortunas feri decenter.
Secundum dicta autem hoc quod quaesitum, est, scilicet quod immobilis sit felicitas et non facile amissibilis, maxime convenit felici : quia felix per totam vitam talis est qui semper vel frequentius inter omnes operabitur et speculantur ea quae sunt secundum virtutem ad. felicitatem ordinantia propter causam quam induximus. Et ille est qui omnimodas for- mas fert optime et decentissime, et ubique in omni casu prudenter se habebit sicut vere bonus et tetragonus sine vituperio. Quod enim iste talis semper operetur secundum virtutem, causa est affectus honestorum et pulchrorum : supponit enim impossibile sibi esse absque honestis et pulchris. Honestum autem sic immobiliter in affectu radicatum decentissime facit ferre fortunas, ut nec in prosperis elevetur virtutis metas transcendendo, nec in adversis dejiciatur a virtute excidendo, sed in omnibus optime se habebit sicut vere bonus, hoc est, verae virtutis bono informatus, et tetragonus ad virtutem. Tetragonum autem vocamus non in figuris quae in omni latere firmiter jacent : quia in figura tetragonum super lineam positum indivisibile jacet, et facile movetur. Tetragonum autem in genere corporum est, quod incubuit, tetragonum, hoc est, quod secundum omnem diametrum quadratum est, longi scilicet, lati et profundi ad angulum rectum, linea latitudinis stante super lineam longitudinis, et ad angulum rectum linea profunditatis stante super lineam latitudinis et longitudinis : et haec vocatur tessera, quae in omni latere aequali jacet firmitate, sicut felix in usu eufortunioru.nl et infortuniorum. Quidam etiam dixerunt quod tetragonus dicitur quem quatuor latera ambiunt, et inter ea tota humana conversatio concluditur : sed quia hoc metaphoricum est, et metaphorice loqui, sicut dicit Aristoteles in secundo Topicorum, peccatum in problematibus est, ideo de hac ratione non multum curemus. Tetragonus igitur est per primum modum et sine vituperio : quia propter immobilitatem honestatis ab affectu nihil probrosum admittit.
Multis autem factis secundum fortunam quae differunt magnitudine et parvitate tam in prosperis quam in adversis, parva quidem prosperitatum, similiter autem et parva adversitatum, manife- stum est quod talia non faciunt inclinationem vitae in eo qui felix est : quia non sunt tanta quae abducant vel rationem vel affectum ab honestorum voluntate et operatione. Si autem magna et multa sunt : et si haec quidem sic bene et prospere succedant, beatiorem facient vitam, quia ad multorum bonorum operationem organice deserviunt. Ad votum succedentia condecorare nata sunt beatitudinem, quia usus eorum bonus et studiosus est: usus enim ad virtutem refertur : et si ad virtutem non referatur, abusus est. E converso autem accedentia ea quae fortunata sunt, si magna sunt quae quemlibet constantem virum merito movere debeant et infausta sint, tribulant quidem et conturbant beatum, sed non sic quod excidat a virtutis bono : quia licet tangant rationem, tamen nec ducunt nec abducunt, sed tantum sensum tristitiae inferunt. Talia enim ex sui quantitate tristitias inferunt, et impediunt felicem a multis operationibus, quas faceret si organice sibi subservientia prospere succederent. Verumtamen et in his refulget bonum honestatis : quia taliter felix utique faciliter et decenter fert multa et magna infortunia, nunquam excidens a virtute. Et hoc quidem quod fert infortunia, non est propter doloris insensibilitatem, sicut fatui et asini aequaliter sunt in eufortuniis et infortuniis : sed aequaliter fert felix infortunia sicut virilis et magnanimus. Dicit enim Gregorius : " Vir sive virilis qui contra biformes fortunae insultus uniformi constantia mentis militat praemunitus : sive enim insiliat per prospera, non elevatur: sive insiliat per adversa, non deprimitur " : et sic nunquam destituitur a regimine rationis et honestatis : secundum quod quidam sapienter dicit, quod magnus est cui dignitas saeculi si arrisit, non irrisit : nec minor est illo qui si incidit in adversa, non excidit vel parum a sapientia. Magnanimitas enim est virtus animum hominis magna complecti faciens.