In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Supra Magister egit, etc. Hic exponit Doctor ordinem. Postquam enim tractavit de Sacramentis novae legis in genere, subjecit etiam tractatum de Baptismo Joannis, tanquam praeambulo ad tractatum de Baptismo Christi, quem explicat in hac distinctione. Ejus argumentum comprehendit Doctor quatuor quaestionibus, hoc ordine : Primo explicat quid rei per definitionem, quae supponitur in qualibet scientia. Secundo explicat partes Sacramenti Baptismi; in secunda quaestione formam, quae est magis principalis in composito ; in tertia vero quaestione agit de materia; in quarta vero, de institutione ejus per ordinem ad causam efficientem, et de promulgatione et concurrentia ejus cum Circumcisione.