In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutatis duabus sententiis de ratione peccati originalis, de quibus 2. dist. 32. resolvit ideo Christum non contraxisse originale, quia non est filius naturalis Adae, quia non habuit naturalem patrem ;ita Anselmus citatus a Doctore, et communis.
Aliter secundum viam Anselmi, qui ponit peccatum originale esse carentiam justitiae debitae, sicut tactum est dist. 32. secundi. Patet qualiter Christus non contraxit originale peccatum, quia non fuit filius naturalis Adae, et ideo non erat debitor justitiae originalis. Acceperunt enim illi soli justitiam in Adam, qui ab eo erant descensuri per rationem seminalem, hoc est, respectu quorum Adam habuit rationem patris naturalis secundum communem propagationem. Unde sicut illis solum potuit servare justitiam, ita illis solum potuit perdere illam ;et ideo si Christus fuisset purus homo et non Deus, miraculose tamen natus de Virgine, secundum eum,
non contraxisset originale peccatum. Ista sententia patet per eum de Conceptu Virginali, c. 10. et deinceps et expresse cap. 19. ubi vult quod innocentiae Christi potest poni duplex ratio, scilicet sanctificatio Virginis Matris, et miraculosa formatio corporis, non per propagationem communem, et utraque per se sufficeret, ut Christus innocens nasceretur.