QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Illud principium : impossibile est, etc. esse firmissimum, nec posse de eo dubitari. Vide Doctorem de hoc optime rem explicantem in 1. dist. 3. quaest. 4.art. 2. num. 8. et quaest. 1. prolog. ad 3. et 1. dist. 8. quaest. 5. num. 24. et in 4. Met. text. 8. Vide etiam Anton. Andream hic q. 4. et Anton. Trombetam quaest. 5. habet pulchra logicalia insolutione argumentorum.
Ad oppositum Philosophus text. comment. 8. propter tres conditio nes, quod non contingit dubitare, quod non est conditionale, quod necesse est venire ad habentem. Istae sunt conditiones firmissimi principii. Probatio primae secundum Commentatorem, comment. 9. hujus 4. quod non contingit dubitare, quia si sic, posset opinari contraria inesse eidem, ut quod idem calidum et frigidum. Probatio secundae, quod non conditionalis, quia omnes propo sitiones reducuntur ad illam. Item, est principium omnium dignitatum: ergo non potest acquiri per aliud: ergo statim cognoscitur cognitis terminis.
Contra ista, quod prima declaratio non valet, quia petit, quia consequens non magis inconveniens quam antecedens, quia si opinatur contradictoria esse simul, multo fortius contraria. Dicitur, quod est magis impossibile secundum sensum.
Contra, Philosophus dicit infine hujus quarti, text. comment. 25. et infra, quod nullus sensus dicit simul esse et non esse. Item, hic non arguit contra negantes primum principium, sed probat recipientibus ipsum principium quod sit notissimum: notius autem mihi est secundum intellectum, quod contrariae opiniones non possunt simul esse in anima mea, quam quod istud principium sit firmissimum: ergo non oportet fugere ad aliquid notius secundum sensum hic. Item, in consequentia Commentatoris est fallacia consequentis, quia ad contraria sequuntur contradictoria: bene autem contingit opinari, vel scire consequens, licet nunquam sciam, vel opiner antecedens, patet in multis. Unde notandum, quod non ducit ad inconveniens quod aliquis opinetur contraria opinata, sed quod contrariae opiniones sunt in anima, cujus sunt opiniones contradictoriorum........vadit ad opinata. Aliter declaratur prima conditio sic : Species intelligibiles se habent ad intellectum, sicut formae materiales ad materiam, sed formae oppositae non sunt simul in materia: ergo nec species contradictoriorum sunt simul in mente. Tamen illud non valet, quia tunc non contingeret scire multa contraria simul, quod falsum est, quia species contrariorum sunt simul, etiam in visu, alias simul non judicaret de contrariis ; ergo multo fortius in intellectu sunt species contradictoriorum: ergo non sunt contradictoriae.
Item, contradictoria intelliguntur per eamdem speciem, quomodo magnitudo actu infinita, intelleclione simplici, vel aliquid sub suo opposito, quia de hoc praesupponitur prius in secundo et ibi, per te, non ponitur habitus, sed species simplici intelleclione, et species contrariorum simul. Respondeo, intelligitur intelleclione apprehensiva, non assensiva qualis est intellectio complexi per habitum. Contra, nullum intelligibile simplex intelligitur intelleclione asserliva, quomodo ergo aliter magnitudo, et magnitudo infinita ab intellectu simplici apprehenduntur? non valet dicere quod duabus inlellectionibus simplicibus intelligitur magnitudo et infinitas, quia tunc nulla repugnantia intelligitur, saltem non nisi sub ratione repugnantis.
Item, arguitur quod non sequitur, ipsum contingit opinari duo contraria inesse simul, opiniones contrariorum sunt repugnantes, opiniones contrariae sunt reales in anima: ergo non possunt esse ibi in intellectu, ideo arguitur contrarias opiniones esse in mente, hoc est impossibile, licet contrariae species simul possint esse in mente, non opiniones. Opinio est habitus quidam realis, et habens esse reale in anima, scientia et virtus, et tales habitus non habent esse rationis in anima, imo realiter sunt ibi, et non alibi: ergo si duo habitus rationales contrarii in anima, contraria realia essent in anima, species autem non habent esse reale: unde ,sicut impossibile est quod ignorantia dispositionis, quae est quidam habitus, sit in anima simul cum scientia, sic nec opiniones, nec enim sunt intellectiones repugnantes, sed species. Contra istam declarationem : eadem est scientia contrariorum, scientia habitus est: ergo oppositorum idem habitus est. Item, opiniones contrariorum sunt contrariae, non ergo contradictoriorum sunt contrariae. Antecedens patet secundum Philosophum2. Periher. cap. ult. ubi dicit secundum quod opposita, sunt opiniones. Item, videtur petitio, quia non magis videtur inconveniens, scilicet inconveniens ad quod deducit, et illud ex quo sequitur.
Ad primum circa intellectum simplicem non est assensus vel dissensus, quia si assentiret, tunc componeret vel divideret ; istorum incomplexorum est eadem scientia, id est species, quia non ponerem habitum illorum nisi speciem, non enim ponerem habitum, nisi ubi est dissensus vel assensus: unde visus non assentit, sed intuitive fertur in objectum, unde scientia accipitur ibi pro specie. Et similiter conceditur quod omnium, scilicet contrariorum complexorum eadem est scientia, quia scio hoc esse verum, et aliud esse falsum, non idem habitus quo adhaeretur et assentitur huic et illi, sed quo assentitur huic et dissentitur alteri. Ad aliud, concedo argumentum, unde non accipio hic contrariae, proprie, sed esse idem quod repugnantes, et hoc sufficit ad opinionis probationem. Ad aliud, infertur simpliciter magis impossibile, quia probat hoc principium esse firmissimum, quia non contingit dubitare: quia da oppositum, tunc sequitur quod sit falsum, magis notum est impossibile esse quod sit falsum, quam contingere dubitare de primo principio, quia multi dubitant utrum sit firmissimum, qui tamen non credunt esse falsum. Sed in aliis principiis et communibus conceptionibus ex hoc quod contingit circa ea dubitare, non sequitur ipsa esse falsa.
Ad primum principale, consequentia bona est, antecedens est falsum. Ad probationem, regula tenet in praedicatione essentiali. Sed hoc non valet, quia Philosophus ponit exemplum ubi sunt denominationes. Aliter, quidquid denominatur, etc. denominatur a specie vel speciebus, et hoc simpliciter vel secundum quid, sic est scutum non simpliciter, sed secundum quid album, etc. Ad aliud, consequentiae sunt bonae et sunt consequentiae Aristotelis in Praedicamentis, ubi probat quod magnum et parvum non sunt contraria, quia dicuntur de eodem, ut mons magnus et parvus in respectu ad diversa, quando accipitur, relativa dicuntur de eodem: ergo relative opposita, non valet, quia non omnia relativa sunt opposita relative, ut iste est pater et filius, sed non sunt relative opposita, nisi ubi dicuntur de eodem, ut inter se referuntur, vel respectu ejusdem tertii, prima responsio melior ; et si infers aliter, erit fallacia, ignorantia Elenchi. Ad aliud eo modo quo prima consequentia est bona, et alia. Ad probationem de contingenti etc. dici potest quod Philosophus non propter aliud negat mixtionem de necessario et de contingenti respectu necessarii, nisi quia non potest inferri aliqua propositio determinata de necessario, sed una quae est consequens ad omnia de necessario, modo non valet, si consequens sequitur ad consequens, antecedens ad antecedens. Similiter ex isto syllogismo, conversio uniformis contingenti non sequitur aliqua opposita determinata de necessario affirmativa vel negativa, sed una opposita praecise sequitur, quae est consequens ad omnes de necessario, scilicet non contingit omne B esse A, ubi non negat Aristoteles conclusionem necessariam sequi, sed determinatam necessariam.
Ad aliud, non est formalis consequentia, nec prima, nec secunda consequentia, quia reducuntur in syllogismum, sicut quodlibet enthymema. Et debet sumi talis minor ad hoc quod sequatur formaliter, scilicet quod lapis habet oculos, tamen de se non est manifesta, ideo non valet. Unde illa regula in sophismatibus : Quidquid sequitur ex antecedente et consequente, sequitur ex antecedente per se, non valet ; ideo dicit Boetius, subticetur propositio de se manifesta.
Ad aliud, similiter non valet, omnis homo quem tu nescis vel vides currit: ergo tu curris, quia illud ad quod descenditur non continetur sub distributo. Similiter secunda consequentia non valet ex opposito, etc. Ad principale de firmissimo, dico quod illud principium est affirmativum formaliter, sicut hoc, non impossibile est hominem currere, valet istam, possibile est hominem currere. Similiter illud principium, impossibile est idem simul esse et non esse, valet hanc, necesse est idem, non simul esse et non esse, unde dictum negatur, non modus.
Ad aliud, multi syllogismi docentur ex hypothesi, quia tali modo contingit arguere, non quia per illos modos contingit aliquid probare: probatio istius docet ibi probare ex syllogismo ex falsis, et per illos nunquam probabitur aliquid. Similiter de circulari syllogismo, per quem non contingit probare, imo eo ipso quod est circulare, non probat: unde dico quod est notius, impossibili idem simul esse, et non esse, quam negatio ejusdem de se, unde licet negaret quod idem non sit ipsum, nec non ipsum, tamen nunquam diceret quod idem sit ipsummet, et quod non sit ipsummet.
Ad aliud, omnis deceptio, quae potest fieri extra per sensum, non falsiflcat primum principium, unde nunquam aliquis sensus quoad haec, dicit quodhoc sensibile sit hoc, et non sit hoc in eodem instanti.
Ad aliud, verum est, et est causa, quia non pertractatur minor cum majori. Unde vult Philosophus quod majorem solum contingit prius scire tempore, quam minorem et conclusionem, tamen eodem tempore scitur major et conclusio, et minor si applicentur. Unde ad formam, quando dicit, contingit ignorare in particulari et scire in universali, verum est propter hoc quod nescitur istud particulare contineri sub universali: si tamen scirem et applicarem, tunc non, consequentia non valet: non enim opinor contradictoria, nisi opiner hanc mulam esse contentam sub mula, et hoc non facio per positum, nec sequitur, dubito hanc, ergo aliqua, sed est fallacia consequentis, certum enim sum hanc esse falsam : Aliqua mula non est sterilis, sed non oportet scire quod haec est fallacia; ergo, etc. quia sicut antecedens verum ad veritatem consequentis, sic falsitas consequentis ad falsitatem antecedentis.
ANNOTATIONES.
Sequitur tertia quaestio text. comment. 9. de primo principio firmissimo simpliciter quoad nos pro evidentissimo, verissimo, certissimo,sine quo nihil scire contingit demonstrative, similiter indemonstrabili atque perpetuae veritatis ; licet aliqui ejus oppositum crediderint ex electione vel sensu moti, de quibus et ejus variis conditionibus et opinionibus diversorum circa ipsum . Quaere in hoc 4. sed singularissime apud istum. Vide 1. q. prolog. et 3. dist. i. quaest. 4. et alibi pluries.
Determinatio Doctoris hic satis clara est, tenendo cum Philosopho partem affirmativam secundum Commentatoris declarationem, et probationem non acceptat quoad primam conditionem primi principii in littera.
Infra ibi: Aliter declaratur, etc. quaere sic opinantes, vide Ilenric. et Albert. Alex. de Ales. et alios antiquos de quo magis q. 5. lib.
Consequenter ibi : Item contradictoria intelliguntur etc. usque illuc : Item vel idem arguitur, et ponitur a quibusdam sse Extra, ubi tamen littera varie habetur in originalibus, ut patet.
Processus Doctoris hic est brevis et obscurus,quare adverte ad singula diligenter, praesupponit bonam Logicam et Sophisticam, quaere copiose Franc. de Mayr. in prolog. Conflat et in tractat. de primo Princ, et alios alibi.
Quale vero nec contradictionis medium nihil esse contingit, sed necessarium aut dicere, aut negare unum de unoquoque. text. com. 27.