REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat quomodo loquens causat actum sine specie, et e contra, et quando actum simul cum specie, de quo in Oxon. hic a num. 20.
Secundum principale est, qualiter Angelus loquatur Angelo ? Dico quod aliquando causat actum cum specie ; aliquando actum sine specie ; aliquando speciem sine actu. Primum patet, quia quod est receptivum a quolibet habente perfecte actu primo causatum in virtute, potest ipsum recipere ; sed Angelus est receptivus speciei et actus quandoque simul, et alius sufficienter causans ; igitur, etc.
Similiter Angelus potest causare actum sine specie, quia possibile est Angelum communicare conceptum alteri, cujus notitiam habet habitualiter, cum prius habuit speciem, quia in nobis videmus quod actus potest causari novus sine specie nova ; igitur et in Angelis. Et sic credo quod communiter loquuntur, quia communes locutiones sunt de existentia rerum, quae contingens est, quia complexio in qua est unio contingentium ad invicem, non est nota ex speciebus terminorum, quia est oppositum in adjecto, quod sit contingens, et tamen nota ex notitia terminorum ; igitur causat assensum sine nova specie.
Etiam potest causare speciem sine actu, quia inferior Angelus non potest impedire superiorem ab actu suo ; igitur si superior stet in actu suo, qui est incompossibilis actui, quem vellet causare inferior per suam locutionem, non retrahit ipsum ab illo actu ; potest tamen causare speciem, quia species causata non retrahit ipsum a tali actu. Unde sicut existens in forti imaginatione bene recipit speciem albi delati coram oculis, et actum non recipit tunc, tamen postea potest rememorare ; sic si Angelus prius non habeat speciem istius actus, inferior causat speciem in superiori sine actu. Si prius habeat speciem, nihil causat ; sed si causat speciem, postea potest advertere, sicut accidit in distractis ; igitur, etc.
Item, possibile est inferiorem et superiorem simul loqui eidem Angelo ; igitur a superiori causatur actualis locutio ; igitur actus per inferiorem, esto quod sit in actu contrario, solum causatur species, si prius eam non habeat. Dices, igitur erit homo sine auditione. Respondetur quod potest esse, sicut in distractis habitualis locutio, et non auditio ; si autem est actualis locutio, est auditio.