Existentibus autem iustis etc..
Postquam philosophus ostendit quid sit iustum simpliciter et quid sit iustificatio et iniustificatio, hic iam solvit quaestionem quam prius moverat, scilicet secundum quales iustificationes vel iniustificationes aliquis sit iustus vel iniustus. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit propositum. Secundo inducit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum, ibi: involuntariorum (autem) haec quidem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quando sit iustum vel iniustum sine hoc quod sit iustificatio vel iniustificatio. Secundo ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iustus vel iniustus, ibi, voluntariorum autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum; secundo manifestat quiddam quod dixerat, ibi, dico autem voluntarium quidem etc..
Dicit ergo primo, quod cum iusta et iniusta sint talia qualia supra dicta sunt, tunc aliquis facit iniustum ita quod sit iniustificatio et operatur iustum ita quod sit iustificatio vel dikeopraema quando aliquis operatur ipsa, scilicet iustum vel iniustum, volens. Sed quando aliquis operatur ipsa nolens, non est ibi facere iniustum vel operari iustum, nisi forte per accidens, in quantum scilicet accidit praeter intentionem operantis quod illa quae quis facit sint iusta vel iniusta.
Illa enim dicimur per se facere et non per accidens, quae intendimus facere.
Nihil autem specificatur per id quod est per accidens, sed solum per id quod est per se, et ideo iustificatio et dikeopraema, id est operatio iusti, et similiter iniustificatio determinatur per voluntarium et involuntarium; ita scilicet quod cum aliquid sit voluntarium laudatur aliquis vel vituperatur. Unde manifestum est quod erit ex parte ipsius operati aliquid iniustum, sed non erit iniustificatio quantum ad speciem operationis, si non assit voluntarium ex parte operantis. Et eadem ratio est de iustificatione.
Deinde cum dicit: dico autem voluntarium etc., manifestat quaedam quae dicta sunt, scilicet quid sit voluntarium et quid involuntarium.
Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo ostendit quod praedicta manifestatio competit tam circa iusta quam circa iniusta, ibi, est autem similiter etc..
Dicit ergo primo, quod voluntarium, sicut dictum est in tertio, dicitur esse quando aliquis operatur aliquid eorum quae sunt in sua potestate sciens et non ignorans, neque circa quem operetur neque quo instrumento neque etiam cuius gratia hoc faciat, puta quod sciat quem percutit et quo percutiat, sicut instrumento, et cuius gratia; et horum unumquodque sciat per se et non per accidens. Requiritur etiam ad hoc quod sit voluntarium quod non sit per violentiam: puta, si aliquis accipiat manum alicuius per violentiam et cum ea percutiat alterum, hoc quidem ille cuius est manus non facit voluntarius, quia non erat in eius potestate hoc vitare, sed cogitur.
Exponit autem consequenter quomodo cognoscatur aliquid secundum accidens.
Contingit enim quod ille qui est percussus ab aliquo sit pater eius. Ille autem qui percutit cognoscit quidem quod percussus est homo vel aliquis de praesentibus; sed ignorat quod ipse sit pater eius, et sic cognoscit patrem per accidens, inquantum cognoscit eum cui accidit esse patrem. Et sicut dictum est ex parte eius quem percutit, similiter est determinandum et ex parte eius cuius gratia et circa totam operationem, idest circa omnes circumstantias operationis. Et ex hoc quod dictum est quid sit voluntarium potest sciri quid sit involuntarium; quia si aliquid sit ignoratum vel cessante ignorantia, non sit in potestate eius qui operatur, vel magis fiat per violentiam, hoc erit involuntarium. Ideo autem additum est, per violentiam, quia multa quae non sunt in nobis non sunt involuntaria: multa enim sunt naturalia quae et operamur et patimur scientes, puta senescere vel mori; quorum tamen nullum est voluntarium vel involuntarium, quia utrumque eorum est circa ea quae (non) sunt nata in nobis esse. Si autem accidat per violentiam quod aliquid eorum non sit in nobis, tunc dicitur involuntarium.
Deinde cum dicit: est autem similiter etc., manifestat id quod dictum est circa iusta et circa iniusta. Et dicit quod secundum accidens operari eo quod quis non operatur voluntarie, accidit similiter et circa iusta et circa iniusta. Circa iusta quidem, puta si aliquis reddat pignus ei cuius est non quidem voluntarius sed propter timorem, non est dicendum quod ibi sit operatio iusti vel dikeopraie, nisi per accidens. Et similiter, si aliquis coactus et nolens desistat reddere pignus, per accidens dicitur facere iniusta vel operari iniusta.
Deinde cum dicit voluntariorum autem etc., ostendit quando est iustificatio vel iniustificatio, et tamen ille qui operatur non est iustus vel iniustus.
Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quamdam divisionem necessariam ad propositum ostendendum. Secundo ostendit propositum, ibi: tribus utique existentibus etc.; tertio manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, propter quod bene etc..
Dicit ergo primo, quod voluntariorum quaedam operamur praeeligentes, et quaedam non praeeligentes quidem sive ex electione operamur illa quaecumque ex praecedenti consilio vel deliberatione facimus; sed illa sunt ineligibilia, idest absque electione facta, quaecumque fiunt impraeconsiliata, idest absque praecedenti deliberatione.
Deinde cum dicit: tribus utique existentibus etc., ostendit propositum.
Et primo resumit quando sit iniustum absque iniustificatione. Secundo quando est iniustificatio sine hoc quod ille qui operatur sit iniustus vel malus, ibi: quando autem sciens quidem etc.; tertio ostendit quando est iniustificatio cum iniustitia et malitia eius qui operatur, ibi, quando autem ex electione etc..
Dicit ergo primo, quod sicut ex supra dictis apparet, tripliciter contingit aliquod nocumentum inferre circa communicationes hominum adinvicem. Uno modo per ignorantiam et involuntarie. Alio modo voluntarie quidem, sed sine electione. Tertio modo voluntarie et cum electione.
Illa igitur peccata fiunt per ignorantiam quando aliquis neque scit quid faciat neque circa quem neque quo instrumento neque etiam cuius gratia existimavit se aliquid facturum, (haec) operatus est. Puta si non aestimavit se iacere telum, sed solum vibrare; vel non existimavit se percutere hoc instrumento, puta lancea ferrata, sed rotunda; vel non existimavit se percutere hunc, puta patrem, sed hostem. Vel non existimavit se huius gratia percussurum, sed accidit illud cuius gratia non existimavit, puta cum existimavit se percutere non ad vulnerandum sed ad pungendum.
Et simile est cum est ignorantia quantum ad quem percutiat vel cum non cognoscit ut, id est quomodo, percutiat, puta lente vel fortiter.
Sed circa hoc considerandum est quod quando nocumentum infertur paralogice, id est praeter rationem seu intentionem, tunc est omnino infortunium, puta cum aliquis putat vibrare telum et iacit. Sed quando aliquis infert nocumentum non paralogice, idest non absque intentione nocendi sed sine malitia, quia scilicet non putat multum nocere, vel non putat tali personae nocere, tunc est aliquod peccamen, licet non tantum; peccat enim aliquis cum principium inordinati actus est in se ipso per hoc quod intendit aliquid operari, sed quando principium operationis est totaliter ab extra quia praeter intentionem operatur, tunc est infortunium (est fortuna causa intellectiva agens praeter rationem, ut dicitur in II physicorum)p
Deinde cum dicit: quando autem sciens etc., ostendit quando sit iniustificatio sine malitia vel iniustitia operantis. Et dicit quod, quando aliquis sciens quidem nocumentum infert, sed non praeconsilians, id est absque deliberatione, tunc est quidem iniustificatio; sicut quaecumque aliquis committit per iram et alias passiones, si tamen non sint naturales vel necessariae hominibus, sicut est concupiscentia cibi et potus in extrema necessitate, quae excusat a subtractione rei alienae. Illi igitur qui propter praedictas passiones nocent aliis et peccant, faciunt quidem iniustum et actus eorum sunt iniustificationes: non tamen propter hoc ipsi sunt iniusti et mali, quia non inferunt nocumentum propter malitiam sed propter passionem. Et tales sunt qui dicuntur propter infirmitatem peccare.
Deinde cum dicit: quando autem ex electione etc., ostendit quando sit iniustificatio cum iniustitia operantis. Et dicit quod quando aliquis ex electione inducit alteri nocumentum, est iniustus et malus. Et talis dicitur ex certa malitia peccare.
Deinde cum dicit propter quod bene etc., manifestat quae dicta sunt.
Et quia primum trium praedictorum, scilicet de his quae fiunt ex ignorantia, supra manifestum est, manifestat primo secundum, scilicet de his quae fiunt ex passione. Secundo tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione, ibi, si autem ex electione etc..
Dicit ergo primo, quod quia cum aliqui peccant ex ira, non propter hoc sunt mali vel iniusti; propter hoc, bene possumus hoc signum accipere praedictorum quod ea quae fiunt ex ira non iudicantur esse facta ex providentia.
Et hoc consequenter, ibi, non enim etc.. Probat duplici ratione. Quarum prima talis est: quia ille qui facit aliquid per iram non incipit ipse nocere, sed ille qui eum ad iram provocavit. Et ita non videtur ex providentia nocumentum processisse.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc neque de fieri etc..
Et dicit quod quando aliquis infert nocumentum ex ira, non versatur tunc in dubio utrum faciat vel non faciat, sed utrum iuste faciat. Ira enim est quaedam iniustitia manifesta, idest manifeste operans. Vult enim iratus vindictam esse manifestam, sed videtur sibi quod iuste moveatur. Non enim ita est apud iratos sicut in commutationibus iniustis, puta in furto et similibus, in quibus dubitatur an factum sit: oportet enim alterum eorum esse malum, puta vel dare vel non dare peccatur enim quandoque per omissionem, quandoque per transgressionem, nisi forte excusentur per oblivionem, sicut cum aliquis obliviscitur reddere debitum creditori tempore statuto. Sed operantes ex ira confitentur de re idest de facto, sed dubitant an sit iniustum illud quod fecerunt; quod non contingit illis qui ex electione insidiose operantur, qui non ignorant se iniuste agere. Quare hic, idest insidiosus, existimat iniuste pati illum cui nocet; sed hic, idest iratus, non existimat hoc.
Et ita patet, quod ille qui ex ira iniustum facit, non agit ex providentia.
Deinde cum dicit: si autem ex electione etc., manifestat tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione. Et dicit, quod si aliquis ex electione noceat, manifestum est quod facit iniustum per se loquendo, quia voluntarie operatur.
Et secundum huiusmodi iniustificationem iam dicitur ille qui facit, iniustus, quum hoc sit praeter proportionale, id est contra iustitiam distributivam, vel praeter aequale, idest contra iustitiam commutativam. Et similiter aliquis dicitur iustus cum ex electione operatur iustum. Si autem volens operetur et non eligens, dicetur iustum operans vel iustificans.
Deinde cum dicit involuntariorum autem etc., ponit quamdam divisionem ad manifestationem praedictorum. Et dicit quod involuntariorum quaedam sunt venialia, idest venia digna, et quaedam non. Illa enim sunt venia digna quae homines peccant non solum ignorantes, idest habentes ignorantiam concomitantem, sed propter ignorantiam, quasi habentes ignorantiam causantem, quod accidit illis qui quando cognoscunt dolent. Sed illa non sunt digna venia quae aliqui non peccant propter ignorantiam causantem, sed peccant ignorantes propter passionem, quae non est naturalis neque humana, id est ratione regulata; in talibus enim passio causat et ignorantiam et peccatum, et de his supra in tertio plenius dictum est.