LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De solutione dubiorum quae oriuntur ex modis unionis dictis.
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum habens hos modos unionis una sit in numero anima vegetabilis in utraque, hoc est, unila et ea cui unitur. Sed liquido constat, quod in primo et in secundo modo unionis plantarum, animae earum et formae diversae et divisae sunt: quoniam licet in primo modo nutrimentum trahat unam ab alia, non tamen trahit sicut ex parte organica propria, sed sicut ex loco : et sicut nulla plantarum efficitur ejusdem formae substantialis cum terra cui radicitus infigitur et trahit nutrimentum ex ipsa, ita non efficitur ejusdem animae et formae planta taliter unita cum ea cui unitur. Est tamen aliqua in hoc, sed non magna differentia, quoniam ea quae repit super aliam plantam et unitur, habet nihilominus radicem in terra, sed quod ligit radicem in planta, hoc est propter longitudinem talis plantae : quia non posset sufficienter ex radice sola in tali longitudine et parvitate stipitis enutriri : et ideo natura parat ei in stipite et in ramis organa nutrimenti, per quae sugat nutrimentum ab ea super quam serpit. Non autem fit hoc in vite et aliis repentibus : quia vitis et sibi similia rarae sunt substantiae valde, et multum in se trahunt humorem, qui sufficit ad nutrimentum totius corporis plantae et fructus et foliorum.
In secundo autem modo planta quae unitur, destituta est, et quasi mortua : et ideo de radicibus ejus nihil infigitur plantae cui unitur, sed vaporaliter capit aliquid ex ipsa : et ideo vegetatur ex ea, sicut planta quae est super aquam et locum solidum, quae est sine radice. Et ideo non est ibi unitio sicut pilorum ad animalia.
De tertio autem modo dubitabitur valde : quia illi qui dicunt non esse unitam in eadem anima et specie cum ea cui unitur, eo quod habet diversam figuram et modum substantiae ab illa cui unita est, non sufficienti crediderunt signo : quoniam tam in corporibus plantarum quam in corporibus animalium diversa sunt membra in figura et modo substantiae, quae tamen omnia una anima et una specie corporis informantur, sicut os, et nervus, et similia in plantis, radix, et cortex, et stipes, et hujusmodi. Est autem profecto diversae animae et diversae formae et speciei. Cujus signum est, quod innata convalescit ad destitutionem et putrefactionem ejus cui innascitur : et ideo licet figura in ea videatur esse continua cum ea, non tamen continuantur nisi sicut radices plantae figuntur in loco a quo sugunt nutrimentum. Et hujus signum est, quod quando secatur in loco plantae ubi exit ab ea alia, invenitur extendi per eam hilariter illa quae exorta est ab ipsa : et propter cohaerentiam humoris invenitur adhaerens
ipsi tamquam continuo, cum tamen sit diversae substantiae ab ipsa : et huic simile est in animalibus in quibus ligaturae inveniuntur adhaerere ossibus et influxisse in ea : cum tamen sciamus non esse veram continuitatem ligaturae ad os.
In quarto autem modo unionis magna est ambiguitas et vehemens : quia in illo neutra plantarum destituitur, sed. utraque convalescit, et omnino continuari videntur in. loco insitionis, nec aliqua in calore vel substantia videtur esse differentia, praecipue cum insitio fiat similium in. specie. Si autem est etiam diversorum in genere, per omnem modum invenitur modus continuationis idem. Et ideo ejusdem formae et animae videbuntur esse plantae sic unitae.
Amplius autem quoniam animalia similium partium et plantae potentia sunt divisibiles : et si dividantur, ex actu uno corpore et anima efficiuntur duo secundum corpora et animas : et propter eamdem causam videtur similitudo id efficere, quod si actu duo existentia uniantur, efficiuntur actu unum secundum corpus et animam : et propter eamdem causam videtur similitudo id efficere. Nec videtur esse verum quod dicunt aliqui, quod videlicet species non transmutentur ad invicem : quoniam hoc non contingit in his quae multum materialia sunt et similia, sicut patet in metallis : sed convenit in heterogeniis valde et perfectis : et ideo nihil prohibet in plantis quae a mundo imperfecto incipiunt, et similes sunt in partibus ad invicem, duas vel plures uniri in animam unam et formam speciei. Hoc autem asserebant multi Platonicorum dicentes hoc esse de natura incorporationis animae, quod ex uno corpore extendit se in aliud, et e converso. Et cum extenduntur animae, ad. invicem uniuntur et efficiuntur una.
Contra hoc autem videtur esse, quod diversarum sunt operationum et virium animae in trunco cui fit insitio, et in stipite vel ramo qui inseritur. Si enim ponatur ex utraque pullulare ramos, non erunt illi ejusdem saporis. Hujus autem operationes diversae a virtutibus diversis proveniunt : et virtutes diversae videntur esse diversarum animarum forma et substantia differentium, praecipue quando multum est. insitio, sicut mali in pyrum vel fructus in arborem.
Neque solvunt hanc difficultatem qui dicunt componi materiam sibi insitarum plantarum, et propter hoc per consequens componi animas et formas ipsarum : quoniam si ita. fieret, tunc oporteret permixtas esse operationes utriusque : nunc autem divisae sunt, quoniam insita secundum naturam arboris unde abscissa est, format et complet folia et fructus. Ea autem cui fit insitio, si contingat eam pullulare, formabit secundum naturam privatam quam ante insitionem habuit.
Adjuvatur autem ista sententia ex eo quod videmus plures diversarum specierum inseri eidem secundum quatuor formatas vel plures differentias convalescentes in eodem trunco, et omnes secundum privatas virtutes formant folia et fructus. Et ideo non potest dici quod omnes istae insitae eidem, sint eaedem in specie et anima : quod tamen sequeretur, si essent eaedem cum ea cui fit insitio quoniam quaecumque uni et eidem secundum substantiam sunt eadem, ipsa etiam inter se necessario sunt eadem. Propter quod dicendum esse videtur, quod tam insita quam ea cui fit insitio, proprias animas retinent et virtutes et operationes inconfusas et non unitas. Quod autem in loco insitionis videntur esse continuae, non facit unitionem et permixtionem aut etiam confusionem in animabus et formis : quia ea cui fit insitio, non est nisi sicut locus insitae, et transitus partium unius in partes alterius, ita quod distingui ad sensum non. possunt, facit fluxus et humiditas sicci.
Iste ergo est modus unionis plantarum insitarum.