De solutione paralogismorum secundum non causam ut causam.
Quia autem paralogismi fiunt in eo quod additur aliquid quod est non esse, et sic syllogizatur, quod sit (ut in priori hujus scientiae libro dictum est) maxime in syllogismis ad impossibile quando ex aliquo addito concluditur destructio vel interemptio hypothesis prius datae a respondente, si debeant solvi vera solutione, considerandum est si illo quod additum est ablato, nihilominus quoniam composito accidit sive sequitur impossibile : et hoc viso deinde ostendendum est in consequentia aliorum, quod hoc ita est, quod si illo ablato adhuc sequitur impossibile : et dicendum est tunc respondenti, quoniam dedit hoc, non ut videretur quod vere sequeretur sicut ex causa et principio oratio quae est conclusio, hoc est, quod opponens dicit respondenti, quod dedit id quod est non causa, ut tantum videretur ex eo sequi conclusio, sed etiam ut vere sequeretur ex ipso conclusio inconveniens interimens hypothesim. Et attende quoniam ex ista solutione non interimitur syllogismus primus qui deducit ad impossibile, sed syllogismus secundus qui ex impossibili concluso, assumpto eo quod est non causa, interimit hypothesim. Ille enim habet causam deceptionis : et ideo in ipso per manifestationem falsitatis aptanda est vera solutio. Et patet ex dictis, quod haec solutio est per interemptionem et non per distinctionem neque per divisionem.