CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felix ad infelicitatem non transmutatur.
Si autem operationes dominae vitae quemadmodum diximus, sunt, nullus .utique beatorum fiet miser : neque enim aliquando operabitur odibilia et mala. Mala enim in se sibi semper sunt odibilia. Omnes enim existimamus felicem ut vere bonum et sapientem decenter ferre fortunas, et talem esse qui ex praesentibus in quibus habet facultatem secundum quod natura rei exigit semper optima operatur. Quemadmodum et bonum ducem dicimus, qui praesente exercitu assignato utitur optime et maxime bellicose: et quemadmodum coriorum incisorem dicimus esse optimum, qui. ex quibusdam assignatis sibi coriis optimum calceamentum facere scit quod inde fieri potest. Eodem autem modo et alios artifices omnes dicimus esse optimos : quia assignata sibi materia et instrumentis optime sciunt uti adfinem artis, in quantum materia circa quam operantur, et instrumenta per quae operantur, permittunt. Et ideo duo exempla posuimus. Dux enim exercitu utitur ut instrumento, calcifsex autem utitur coriis ut materia. Si ergo dux in acie habeat milites strenuos in armis et equites bene instructos, non multum laudatur dux qui talibus scit uti ad victoriam. Si vero permixtum habeat exercitum de mediocriter mstr ucto mi- lite : tunc consideratur industria ducis, quod scilicet strenuos in capite ponat exercitus, et minus valentes posterius, ut saltem premendo et continendo teneat anteriores ne acies dissolvatur. Et qui sic omnem exercitum ex quocumque milite optime ordinare scit ad victoriam, bonus dux vocatur. Similiter et calcifex non bonus dicitur qui de optimo corio facit bonum calceum, sed ille laude dignus est, qui de quolibet corio sibi assignato sive bono sive malo meliorem facit calceum qui inde fieri potest. Similiter et felix qui omnia habet quae essentialia sunt felicitati, et in nullo illorum deficit, si fortuita ad votum sibi non succedunt, non propter hoc infelix est, dummodo praesentibus sub facultate existentibus convenienter utatur ad finem humanae vitae. De felici enim hic agimus secundum essentialia felicitati, ex quibus et formaliter felix est, et ex. quibus omnibus exterioribus bene utendi accipit facultatem in quantum rei natura permittit.