MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur primo, quod debeat esse niger : ille enim in pluribus concomita- tur nigrum colorem in capillis, ita quod habentes nigros capillos sunt etiam habentes nigros oculos : et etiam videretur congruere maximae venustati. Unde : " Spectandum nigris oculis, etc, "
In contrarium videtur, quod alius de- : scribens pulchritudinem quoad oculos dicit : " Radient utrique gemelli luce smaragdina, vel sideris instar ocelli. ." Illi autem colores non sunt nigri. Ergo, etc.
Item, Nigredo oculorum, ut dicit Joannicius, provenit ex defectu spiritus visibilis, vel perturbatione ipsius, aut ex penuria crystallini humoris, aut quia plurimum recedit interius crystallinus humor, aut: ex humore abundanti qui est similis albugini ovi, aut est ex perturbatione ipsius, aut es abundantia qualitatis uvei humoris. Ergo cum iste color in oculis causetur maxime ex defectu corum in quibus consistit oculi perfectio ad videndum, ut est spiritus visibilis et humor crystallinus, nullo modo iste color erit eucratici corporis.
De glauco et aliis non fit quaestio : cum attestentur minus nobili complexioni.