Quaestiones subtilissimae super libros metaphysicorum
Quaestio i. utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quaestio iv. utrum inter contradictoria sit medium?
Quaestio viii. utrum materia per se generetur ?
Quaestio ix. utrum forma generetur per se ?
Quaestio xiv. utrum singulare per se intelligatur ?
Quaestio xviii. utrum universale sit aliquid in rebus ?
Quaestio i. utrum potentia et actus opponantur?
Quaestio xiv. an aliquid possit moveri a seipso ?
Quaestio iii. utrum prima causa sit in genere ?
Quaestio xii. utrum tantum linum uni sit contrarium?
Quaestio xiii. utnimdexjno dicatur quod sit
Quaestio xix. utrum duae differentiae differant inter se ?
Quaestio iii. utrum principia omnium sint eadem ?
Quaestio vi. utrum in substantia prima sit materia
Quaestio xx. utrum intelligentiae differant specie
Quaestio xxii. utrum primum principium intelligat se?
Quaestio xxvi. ut rum intellectus primi sit discursivus
Arist. hic cap. i. text. 17. Albert. 4. Met. tract. 2. c. 4. et seq. et tractat. 3. cap. 1. et seq. D. Thom. ibidem lect. 7. Flandr. quaest. 8. art. 2. Fons. cap. i. Saar. disput. 3. Met. sect. 3.
Quod sic, 2. hujus, semper enim est medium esse et non esse generatio ; ergo, etc. Item, inter extrema plus distantia, sunt pluramedia, ergo inter infinita distantia, infinita media: contradictoria distant in infinitum, quia non contingit intelligere majorem distantiam, quia si sic, illa erit sub contradictione, omni finito contingit intelligere majus. Item, inter omnia relativa relatio est medium, contradictoria referuntur ad invicem ; ergo erit relatio media. Item, ibi est medium per abnegationem, quia scutum cujus medietas est alba, et medietas nigra, non est album, nec non album. Item, si non esset medium, tunc de quolibet alterum, sed haec falsa : Omnis homo albus, et haec : Omnis homo non albus.