REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ex quatuor modis intelligendi tenet illam intellectionem esse auditionem, quae causatur a loquente, et recipitur in audiente. Unde locutio subest volunlati loquentis, sicut intellectio, de quo in Oxon. 2. dist. 42. Explicat quomodo intellectio prius causatur a loquente quam locutio.
Tertium principale est, quae auditio est locutio, et quae non, vel quae intellectio ?Dico quod quatuor modis posset poni intellectio, vel quod sit visio in verbo, vel intuitive in genere proprio, vel in habitu, vel intuendo speciem in alio, et nulla istarum intellectionum est auditio, nec propria locutio, quia in speculo non est actualis intellectio, neque in objecto relucente in speculo ; igitur si intellectus audit, oportet quod immediate intellectus alterius agat, ut causa intellectionis actualis, ita quod intellectus ille qui audit, non est causa intellectionis activae, sed alius intellectus, quem ille audit. Et est differentia in certitudine, quia major certitudo est quando causatur a se, quam quando causatur ab alio, quia non est major certitudo, quando aliquid auditur ab alio, quam sit credulitas ipsius dicentis.
Sed certior est visio propria, sicut magis certus surn, cum video hominem in Ecclesia, quam si alius hoc mihi dicat, quia ibi non plus certitudinis habeo, quam sit credulitas mea ad dicentem esse verum. Unde isto modo disputavit Michael cum diabolo de Moysi corpore, non quod auditio quam causabat diabolus, causavit assensum Michaelis, sed dissensit Michael, et causavit oppositum actum in intellectu diaboli, sive ista disputatio fuit facta in corpore, sive non, non indigebant tamen corpore, imo magis corpus impediret conceptionem unius et alterius mutuo manifestari ; non igitur quaelibet locutio causat assensum, sed visionem, ut videatur quae sit conceptio loquentis.
Praeterea, hoc posset esse, quod auditio sequeretur visionem, et posset esse e contra, et possent esse simul. Unde si visionem necessario sequeretur auditio, videretur non pertinere ad libertatem, quia non pertinet ad libertatem agere necessitate naturali. Sed credo quod in Angelis visio praecedit auditionem, quamquam alius Angelus ei posset loqui, quia, ut sequitur, potest causare ex libertate, ita quod illa impressio est quaedam excitatio, ita quod Angelus loquens alteri excitat eum ad visionem alicujus objecti.
Quartum principale patet ex his, scilicet quis sit ordo auditionis in uno, et visionis in alio. Prius enim causatur visio in vidente, quam locutio in loquente, ita quod auditio sequitur visionem non sicut effectus causam suam, sed sunt sicut duo effectus ordinati, quorum unus est immediatior causae, ut visio, ita quod memoria loquens est causa utriusque, et prius natura causat visionem quam auditionem. In potestate enim loquentis est auditio illius, quia intellectio sua est prima, et potest agere in hoc, et non in illud, quia quod habet in potestate sua, ut coagat, ad hoc vel ad illud, in potestate sua erit habere se determinate ad intellectionem unius Angeli vel alterius, quia causat primo intelligentiam in isto, quem vult intelligere conceptionem suam ; et sic patet quod potest loqui uni, et non alteri. Deus enim coagit secundum influentiam generalem, cum Angelus loquitur uni, quem vult videre, et non coagit respectu alterius.
Ad primum principale, cum dicitur quod nulla intellectio est intimior Angelo quam essentia, quae tamen patet sine locutione. Dico quod non propter hoc fit locutio, quin aliter non pateret illa intellectio, sed quia aliter non excitaretur, nisi prima causaretur intellectio, et tunc appetit illud cognoscere perfecte. Et ideo non frustra est illa locutio, neque esset frustra, licet naturaliter posset hoc cognoscere, quia multoties aliquis loquitur alteri de illo, quod alius bene novit, si adverteret, et forte nisi excitaretur, non consideraret, et ideo excitat eum ad attentionem. Multa enim quis posset nosse si attenderet, quae dimittit, quia nec excitatur, nec ipsemet curat attendere. Praeter hoc Deus non coagit ad hoc, quod cognoscat volilionem alterius, nisi voluntas alterius velit alium nosse.
Ad aliud, dico quod potest loqui per aliquod extrinsecum, non quod illud extrinsecum sit ratio agendi, sed tanquam requisitum, sicut est de omni actione creata extrinseca.
Ad aliud de distantia patebit alibi.
SCHOLION VI.
Illuminationem Angeli putat esse locutionem, non omnem, sed eam qua excitatur illuminatus, ut videat aliqua in Verbo, ad quae antea non attendebat. Ponit alios varios dicendi modos circa hoc.
Ad primam quaestionem dicitur quod illuminatio est quaedam locutio de vero perfectivo intellectus, et Angelus potest loqui de eo quod novit secundario, non secundum de nolis in Verbo, quia prima notitia rerum est in Verbo, secunda est de vero revelate ; et de tali loquitur generaliter Angelus aliis Angelis.
Vel aliter dicitur, quod melius credo, quod non omnis locutio de vero revelate perfectivo in esse vero, est illuminatio, quia Angelus non illuminat alium nisi dispositive. Sic primo causat intellectionem in alio, excitando ipsum, ut videat hoc, quod ipse videt in Verbo, vel in intellectu suo, et tunc cum videt hoc imperfecte, desiderat hoc videre in Verbo perfecte, et tunc videt istud ibi perfecte ; et sic Angelus non illuminat alium principaliter, sed solum dispositive et excitative, non sanando oculum sicut aliqui ponunt, vel amovendo indispositionem. Nulla enim est indispositio in Angelo ad cognoscendum quodcumque cognoscibile, nisi vocetur indispositio non desiderare videre in Verbo, et hoc est extensive.
Aliter ponit unus Doctor superius nominatus, quod tam ex parte intellectus, quam ex parte objecti est aliquid requisitum, cum Angelus superior illuminat inferiorem. Primo ex parte intellectus requiritur lumen confortans ipsum intellectum, et tunc potest melius videre. Secundo ex parte objecti, illud quod Angelus superior apprehendit universaliter particulat et dividit tradendo inferiori. Exemplum ad hoc, et auctoritas ; exemplum sicut magister, quod apprehendit universaliter particulat et dividit tradendo discipulis, sic Angelus superior inferiori. Ad hoc Dionysius de caelesti Hierarchia, cap. 10. Unaquaeque mentium dividit et multiplicat uniformem intelligentiam sibi datam. Contra, illa nunquam accidit confortatio solum per juxtapositionem ; igitur si confortetur intellectus, oportet quod illud lumen causatum a superiori causet aliquid in inferiori ; si non causat aliquid,non plus confortatur tunc quam prius.
Praeterea, cum dicit quod magister particulat discipulo, causando particularia in alio, vel in se, non potest sic Intelligentia superior causare particularia in se, quia hoc esset causare opposito modo suae cognitioni, quia sua cognitio naturalis est universalior ; neque causat particularia in alio, dividendo universale in particularia, sed in hoc quod particulat illud multis aliis. Et cum dicit Dionysius, unaquaeque mentium dividit, etc. non intelligit quod capiat hoc confuse Intelligentia superior ex parte objecti, quia capit hoc per rationem unam in universali ; igitur non magis particulat istud in se, dando aliis, quam prius fuit, sed dividit multis Angelis inferioribus, et tradit eis. Et esto quod divideret, melius posset poni, sicut prius dixit, quod excitat eum, ut videat hoc in Verbo.
Alia opinio est, quod quadrupliciter convenit illuminare. Vel sicut Sol illuminat medium, causando lumen totaliter, vel sicut candela, vel aperiendo fenestram, vel sanando oculum. Primo modo Deus illuminat quemlibet Angelum. Secundo modo est illuminatio secundum quid. Sed tertio modo et quarto convenit illuminatio, ut dicit Glossa super illud Psalmi: Da mihi intellectum, Domine, etc. Tamen videtur mihi melius dictum ut prius, quod Angelus superior illuminat inferiorem dispositive movendo eum ad attentionem, vel amovendo indispositionem, cum actu non desiderat videre in Verbo.
Adprimum principale,cum dicitur, aut causat lumen, aut intendit, dico quod causat, nec tamen creat, quia causare intelligentiam actu in intellectu alterius Angeli, non est creare, sed sic causat Intelligentia superior, movendo aliam ad attentionem.
Ad aliud, concedo quod illuminatio talis est aliqua mutatio ; igilur prius fuit tenebra, verum est, secundum quid, quia etsi habeant notitiam de eo, quod noverunt primario, non tamen habent actualem notitiam de quocumque objecto secundario, a tali privatione secundum quid, ad habitum potest bene esse mutatio. Ad aliud, dico quod nunquam majus lumen impedit minus, quantum est de se. Unde stellae aequaliter multiplicant speciem ad superficiem terrae in meridie, sicut in alia hora, quia existens in puteo profundo aequaliter videt stellam in meridie, sicut in nocte ; igitur tunc multiplicat ad superficiem terrae, quia prius ad medium quam ad extremum. Tamen virtus cognoscitiva impedita est a fortius movente, ne possit percipere debilius movens aequaliter ; debilius tamen movet sicut prius, virtus tamen visiva tunc satiatur a lumine Solis, ne possit percipere lumen stellae aequaliter moventis, ut prius.