Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 2)) Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Hoc vero, quoniam sanctus sum, nescio utrum potuerit forte alius dicere, nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis, Quoniam sanctus sum, custodi animam meam: utique in illa forma servi, quam assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli dixerunt , caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput Ecclesiae. Ergo, Quoniam sanctus sum, cum audio, vocem ejus agnosco; et hic separo meam ? Certe inseparabiliter a corpore suo loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere, Quoniam sanctus sum? Si sanctus tanquam sanctificans, et nullo sanctificante indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus, secundum id quod dictum est, Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) ; audeat et corpus Christi, audeat et unus ille homo clamans a finibus terrae (Psal. LX, 3) , cum capite suo, et sub capite suo dicere, Quoniam sanctus sum. Accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. Et haec quidem fuistis, ait Apostolus, enumerans multa peccata, et levia et gravia, et usitata et horribilia: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11) . Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium, Sanctus sum. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum, ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait, Non habes; sed ait, Quid enim habes quod non accepisti (Id. IV, 7) ? Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non habes; sed quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere incipis injuriam facere ipsi Domino nostro Jesu Christo. Si enim Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) ; si membra sunt facti corporis ejus, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt injuriam, cujus membra sancta non sunt . Jam vide ubi sis, et de capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae (Ephes. 1085 V. 8) ; sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala innumerabilia; dicat, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ecce ille sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.