MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g II.
Ad hoc respondendum est, quod sex sunt colores cutis, ex albedine et rubedine compositus, niger, citrinus, glaucus, albus, et rubeus. Et solus ille qui est ex rubore et albedine compositus, ut dicit Joannicius, est ab aequalitate procedetis : alii vero omnes ab inaequalitate. Primus est nobilissimus et corpori eucratico determinatus, et sic a sig. aleno in temperata complexione positus est, et simili modo a Constantino in Pantechne. Hunc igitur concedimus in corpore beatissimae Virginis exstitisse,