In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Beata Virgo Maria fuerit vere Mater Dei et hominis ?
Alensis. 3. part. quaest. 8. membr.1. sig. 3. Divus Thomas 3. part. quaest. 35. art. 5. et hic quaest. 2. art. 3. Divus Bonav. art. 3. Richardus art. 2. quaest, 2. Durand. quaest. 1 . Mayr quaest 1.
Suarez tom. 2. disp. 12. Vide Scotum 9. Metquaest. 3. et 14. et 7. Metaph. quaest. 8. 9.10.20. Baccon. hic. Gabr. hic.
Circa istam distinctionem quartam, in qua Magister agit de conceptione Christi, per comparationem ad Virginem concipientem, quaero, utrum beatissima Virgo Maria fuerit vere Mater Dei et hominis? Quod non, quia opposita contraria non possunt inesse eidem simul, etiam per potentiam divinam, quia tunc Deus facere posset contradictoria simul. Consequentia patet per Philosophum 4. Met. ubi probat quod si contraria essent in eodem ; quod etiam contradictoria essent simul de eodem vera, sed virginitas et maternitas sunt opposita contraria ; igitur, etc.
Praeterea, Damascenus cap. 58. Genitricem Christi nequaquam dicimus Beatam Virginem.
Praeterea, Mater se habet active in generatione prolis, quia si tantum passive, Adam esset mater Evae, et limus esset mater Adae; sed Beata Virgo non se habuit active in generatione ista, quia haec generatio fuit in instanti ; virtus creata non operatur in instanti ad illud quod natum est fieri in tempore.
Praeterea, activum et passivum sunt correlativa mutua, ex 5. Metaph. Mater se habet ad Patrem sicut passivum ad activum, secundum Philosophum 15. de Animal: igitur mutuo sunt correlativa pater et mater ; sed nullus est pater Christi hominis, igitur nulla mater.
Praeterea, omni generatione generatur aliquod suppositum 7. Metaph. Non sic ista, quia hic non fuit suppositum nisi increatum, illud non generabatur in tempore. Quod si dicatur, quod generabatur in natura creata, contra, primus terminus generationis est per se ens ; Verbum homo non est per se ens, quia nec per se unum ; igitur, etc. Quod si dicas, quod est ibi unitas unionis ; contra, relatio non est formalis ratio terminandi generationem ; ista unio est relatio ; igitur, etc.
Praeterea, si generavit Deum hominem, hoc non fuit, nisi ratione naturae humanae terminantis generationem, in qua natura Verbum subsistebat ; sed hoc non videtur ponendum, quia tunc illud esset hic non primus terminus, sed quasi formalis, acquisito primo termino, in aliis autem est primus terminus ; nec potest poni differentia, quod in aliis illa natura est persona, hic non, quia hoc tantum est in aliis propter negationem duplicis dependentiae ; negatio non est ratio terminandi generationem. Contra, Luc. 1. Concipies in utero et paries Filium. Et Matth. 1.