QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Inter contradictoria nullum esse per se medium, de quo vide Doctor. 1. dist. 2. quaest. 2. n. 29. et 2. dist. 2. quaest. 9. g. ad rationem de contradictoriis num. 34. sed cum ly inquantum vel simili, habent medium 1. distinct. 5. quaestione 1. num. 14. circa solutionem primi principalis, habet acutissimas replicas.
Oppositum vult Philosophus 2. Poster. text. comment. 5. contradictio est oppositio, cujus non est medium secundum se. Contra definitionem, quia non est propria, quia contingit contrariis immedietas. Dicendum, quod definitio est multiplex, eo quod negatio possit negare perseitatem, vel est ibi perseitas negationis ;tunc est intellectus, quod perseitas affirmatur: tunc est oppositio, cujus secundum se non est medium, ex hoc sequitur, cujus nullo modo est medium. Ubi enim unum oppositum inest per se, reliquum nullo modo potest inesse; est autem medium per accidens inter contraria immediata, non sic hic.
Ad primum principale, quod nihil est Medium inter ens et non ens, si accipiantur ut contradictoria. Accipiendo tamen non ens nihil, etens actu, est aliquid medium. Contra, omnis mutatio est medium inter per se terminos: sed termini generationis sunt contradictorii, quia esse et non esse. Probatio assumpti 5. Physic. t. c. 7. Generatio est a non subjecto in subjectum, corruptio e converso,et ibidem dicit quod generatio et corruptio sunt inter contradictoria. Item 4. hujus, c. 6. text. c. 27. arguit sic : Si medium inter ens et non ens; ergo mutatio est aliqua media inter generationem et corruptionem; consequentia non valet, nisi acciperet contradictoria pro terminis generationis. Dicitur ad hoc ad minorem quod termini non sunt contradictorii, sed privatio et forma.
Ad auctoritates intelligit per non subjectum, privationem formae. Similiter ibidem exponiturquod sequitur,quodprivative opposita sunt contradictoria circa subjectum aptum natum, quod mutatur. Ad aliud hic in 4. hujus dicitur, quod argumentum est a majori, quod si medium sit inter contradictoria, multo magis inter quaecumque alia opposita, et ita inter privationem et formam, et ita aliqua mutatio media, inter illam quae terminatur ad formam, et illam quae terminatur ad privationem.
Contra primam glossam, in lit tera dicit : non subjectum dico privationem ; ergo per non subjectum intelligit privationem. Contra secundum sic : posset esse generatio vel corruptio inter contraria immediata, quia illa circa subjectum sunt contradictoria. Item, respondeo, concedit propositum si privatio et forma sint proprii termini generationis, sed privatio et habitus circa susceptibile, sunt contradictoria. Si ergo inter privationem et formam sit medium, inter contradictoria erit medium. Ad primum dico, posset credi quod per subjectum, per quod intelligit formam positivam tantum intelligeret extremum contrarietatis nobilius, quia extremum vilius videtur esse privatio ; hoc excludens exponit se intelligere per non subjectum, extremum contrarietatis ignobilius, dicens non subjectum dico privationem, id est, utrumque extremum contrarietatis, et non solum alterum, quod est perfectius, sed etiam imperfectius, ut nudum et nigrum, neutrum istorum est privatio simpliciter; unde per non subjectum, non intelligit aliam privationem simpliciter , sed contrarium dictum est. Ad aliud de ratione contradictionis duo sunt, quod alterum necessario insit, et quod alterum nihil ponit ;contraria immediata circa subjectum aptum natum habent unam conditionem, scilicet quod alterum inest, sed secundam non, quia utrumque est positivum: sed secunda requiritur, ut patet infra, ad generationem et corruptionem, sed utrumque est in privative oppositis. Ad tertium argumentum : aut loquitur de generatione, et tunc non est forma nec privatio, nec sub privatione vel forma, sicut privatum vel informatum, et tunc est medium inter illa: sed sic non sunt contradictoria, sed circa aptum natum, sed generatio non est subjectum natum. Aut loquitur de generato, et illud est natum recipere privationem et formam; sic tunc respondeo, quod illud subjectum semper est privatum vel formatum, quia privatum usque ad ultimum instans, et formatum illo ultimo, et ita nunquam habetur medium.
Contra, quod circa subjectum natum, puta circa generatum vel generabile, sit medium inter privationem et formam, probatur, 6. Physicor. text. comment. 7. et 87. probat Philosophus quod omne quod mutatur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem; ergo subjectum generationis mutationis partim est sub privatione, et partimsubformantem, si privatio est terminus a quo generationis ; ergo ipsum subjectum desinit aliquando esse sub privatione, et non in instanti sub quo est sub forma; ergo in alio antecedente: non immediato, ergo mediato, et inter talia est tempus medium, in quo subjectum sub neutro contradictorio est. Ad primum dicendum quod propositio vera est, de mutatione divisibili cujus est motus, non de indivisibili, cujus est generatio, quia simul ibi generatur et generatum est.
Contra, Commentator dicit ibi, quod demonstratio illa locum habet in quatuor generibus, scilicet in Substantia, Quantitate, Qualitate et Ubi. Item, arguo in genere Substantiae, sicut arguit ibi Philosophus quod omnino est sub termino a quo non mutatur, et quando est omnino in termino ad quem, tunc mutatum est: ergo quod mutatur partim est sub termino a quo, et partim sub termino ad quem. Ad primum istorum, quod Commentator dicit falsum de generatione indivisibili, quae est terminus motus, quia si partim habet privationem, et partim formam, tunc non habet totam formam complete: ergo ad hoc quod habeat, oportet ipsum mutari, et tunc illa mutatio nonest ultima. Ideo dicendum quod illa propositio habet locum in genere Substantiae, tantum ratione motus praecedentis generationem, sed ex hoc non sequitur quod sit in genere Substantiae , nisi excedendo. Unde vel littera Commentatoris extorqueri videtur, vel est neganda, nisi quia illa alteratio a generatione quae est terminus, potest dici esse in genere Substantiae aliter quam alia, cujus non est terminus generatio. Item, dicendum ut prius, quod dictum Philosophi habet veritatem solum in mutatione divisibili. Ad illud, quod illud quod mutatur solum mutatione indivisibili., quando mutatur totaliter, est sub termino ad quem ; contra, nihil mutatur ad habitum, primo de Generatione. text. comment. 55. Dicendum, quando aliquid habet formam in quieto esse, et forma praesupponitur mutationi, ad tale esse non est mutatio: tamen quia mutatio fit ad illud quod simul habetur tempore, sed posterius natura, quia nunc acquiritur, hoc necessarium est in mutatione indivisibili. Ad aliud, quod subjectum aliquando desinit esse sub privatione, in instanti, in quo primo est forma. Desinit, exponitur: dupliciter: uno modo per positionem praesentis, et negationem futuri, ut nunc est, et non erit. Alio modo per negationem praesentis, et positionem praeteriti, ut nunc non est et fuit. Hoc secundo modo debet exponi in proposito ; non primo, quia non est dare ultimum nunc termini a quo generationis vel corruptionis, in quo terminus ille sit.