REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utium Angelus possit loqui Angelo distanti ?
Doctores citati quaest. I. et 2. et Scotus optime 7. Phys. q. 3. ubi Aretinus.
Quod non,2. de Anima, text. 74. Si medium esset vacuum, non posset aliquid videri ; hoc non est, nisi quia prius causatur actio in medio quam in extremo ; igitur si Angelus loquatur Angelo distanti, prius causat aliquid in medio ; consequens est falsum, quia nec potest medium sic alterare, nec medium alteratum notitiam in Angelo causare.
Item 7. Physic.text. 8. agens est immediatum proximo passo ; hoc enim est universale de omni agente.
Item, si sic, igitur si alius Angelus esset propinquius, quam ille cui loqueretur, ille posset videre quod aliquid vellet exprimere alteri. Consequens est falsum, quia si malus Angelus esset inter duos bonos, tunc non posset revelare bono, nisi revelaret malo.
Oppositum Lucae 16. de Lazaro et de divite in inferno.