CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Quibus de causis tractandum est de reductione, et quot modis fit reductio: et de ordine reductionum.
Quomodo autem reducere possumus syllogismos, sicut dictum est, generatos in praedictas figuras, dicendum sive docendum est post haec duo quae jam determinata sunt: haec enim sola consideratio restat adhuc de generatione Syllogismorum : quia syllogismus non est perfecte generatus nisi ad ultimam formam ipsius sit deductus. Si enim et generationem syllogismorum in figura et modo inspeximus (hoc est, substantialiter inspiciendo determinavimus) in AdminBookmark , sive sectione prima. Et inveniendi medium habemus ex arte potestatem sive facultatem, sicut in secunda pericope determinatum est. Amplius autem in ista tertia pericope factos syllogismos reducemus, sive reducere docebimus in praedictas figuras sicut in sua principia, finem habebit intentum nostrum, quod in primo istius scientiae libro propositum est quantum ad perfectam substantiam syllogismi et generationem syllogismorum. Ex hoc enim sufficienter scitur syllogismi substantia et generatio. Quamvis adhuc quaedam dicenda remaneant in secundo libro de Modis et potestate syllogismorum, quae non sunt de substantia et generatione syllogismorum. Haec igitur est una et prima causa propter quam agi oportet hic de syllogismorum generatorum reductione.
Secunda autem causa est utilitatis : quia si bene determinabitur syllogismorum reductio, accidit etiam ex ipsius reductionis determinatione confirmari et manifestiora fieri ea quae dicta sunt de eorum generatione et de medii inventione. Ex hic enim dicendis patebit, quoniam sic se habent, ut dictum est, ea quae in ante habitis dicta sunt : oportet enim ad bonitatem doctrinae perfectae tradendam, omne quod verum est in aliqua arte et doctrina, ipsum sibi omnino (hoc est, omni modo) manifestum esse : quia nisi omni manifestetur, non cognoscitur perfecte : non cognitum autem perfecte, non perfecte regit et dirigit ad finem artis.
His igitur de causis oportet de reductione syllogismorum tractare, et maxime adhuc duabus de causis, scilicet quia nisi reducatur syllogismus, non scitur perfectus esse, et secundum propriam substantiam generatus. Et secundo quia ista ars resolutoria est : et omnis syllogismorum resolutio in ea debet determinari. Est enim quadruplex resolutio syllogisticae orationis : aut enim oratio syllogistica est potentia tantum syllogistica, aut actu tantum. Dico autem potentia tantum syllogisticam esse, quando est oratio inordinate disputata sive proposita, quae tamen reducibilis est in syllogismum : et cum reducitur, fit actu syllogistica. Actu autem syllogisticam dico, quae stat sub forma syllogismi. Una igitur reductio est quando oratio potentia syllogistica reducitur ad actum formalem syllogisticae orationis. Si autem omnino sit actu syllogistica, ista adhuc habet reduci in figuram et modum.
Aut ergo est indifferens reductio omnium figurarum et in omnem figuram ad invicem : et hoc fit quando eadem oratio syllogizari docetur in pluribus vel omnibus figuris per aliquam medii variationem : et haec est secunda reductio syllogismorum : et de ista duplici reductione in hoc tractatu est determinandum. Aut est differens reductio : et hoc fit dupliciter. Primo enim fit reductio figurarum imperfectarum in perfectam, quae est prima reductio : aut fit reductio modorum in modos perfectissimos, sicut omnes alii modi tam primae figurae quam secundae vel tertiae reducuntur in duos modos universales perfectissimos primae figurae: et de his duabus reductionibus in prima AdminBookmark L sive sectione jam satis sufficienter dictum est.
Attendendum etiam quod quamvis illa reductio (quam primo hic posuimus inter quatuor) prima sit secundum rem et generationem syllogismi simpliciter, tamen non est prima in via doctrinae : non enim potest cognosci resolutio de potentia ad actum, nisi actu praecognito : et ideo oportuit prius agere de generatione syllogismorum secundum actum ut actus cognosceretur per quem posset cognosci haec reductio. Actui syllogismorum perfecte cognoscendo annexa est duplex reductio, scilicet secunda et quarta: et ideo de illis duabus oportuit determinare cum ipsorum syllogismorum generatione, et postea consequenter dicendum est de duabus aliis reductionibus. Inter quas duas etiam ordo est: quia illa quae est potentia syllogisticae orationis, in actu syllogisticam praecedit illam quae est reductio mutua figurarum ad invicem, ut ostendatur quod modis potest idem concludi medii variatione : eo quod per haec parum vel nihil facit ad syllogismi (secundum sui substantiam) perfectionem. Et haec est causa, quod hic primo determinabimus de prima, et ultimo tangemus secundam.