In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Mariam esse vere Matrem Dei et hominis, probat ex Luca et Damasceno. Definitur in Ephes. Concil. canon. 1. in 6. Synodo act. 4. et 11. in 7. Synod. act. 4. et 7. et in Concil. Lateranen. can. 3.
In ista quaestione conclusio est certa, sicut patet per Damascenum cap. 59. Dei genitricem vere sanctam Mariam praedicamus. Sicut enim vere Deus ex ipsa genitus est, ita ipsa vere Dei genitrix dicitur. Deum enim aimus ex ipsa genitum esse, non ut Deitate Verbi principium essendi accipiente ex ipsa, sed Dei Verbo ex ipsa incarnato et genito. Non enim hominem nudum genuit Beata Virgo, sed Deum verum, non nudum, sed incarnatum: ubi videtur dicere, quod genuit suppositum, sicut ipse determinat, infra cap. 82. quia generatio est hypostasis ; sed genuit illud suppositum, non secundum naturam divinam, sed humanam.
Contra quod videntur esse duo argumenta facta ad primam partem. Similiter de eo, propter quod aliqua dicitur mater, quomodo posset salvari in proposito, dubium est.