QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ad secundam principale, immediate opposita maxime distare, et sine omni medio.
Item, quod contradictoria non distent in infinitum positive, sed tantum permissive. Vide eum 4. dist. 1. quaest. 1. n. 12. Explicat quomodo contraria dicant majorem distantiam positive quam contradictoria, non autem permissive. Item, quod contradictio est prima oppositio communitate, non causalitate. Ad quartum bene explicat, quomodo omnia opposita sint relativa, quoad intentionem secundam, secus loquendo de substratis. Item quod contradictio circa nullum subjectum potest habere medium, secus de aliis oppositionibus. Ad quintum, concedit alterum contradictoriorum dici de quolibet in incomplexis, de quo2. d. 2. q. 9. g. ad rationem de contradictoriis, num. 34. Adverte tamen ad hoc requiri, quod terminus de quo dicitur, non distribuatur, unde ambae hae sunt falsae : Omnis homo est justus, Omnis homo non est justus. Pro completa notitia de contradictoriis, vide Philosophum in Postpraedicamentis c. de Oppos. et Scotum de Praedicamentis, q. 39. et 41. in fine,
Ad aliud principale, quod proprie distantia est in genere Quantitatis, et de hoc est verum. Tamen de distantia translata ad alia, ut opposita, quod non valet, quia contraria immediata maxime distant, et tamen nullum medium: hic enim in proposito est distantia privativa, quia alterum contradictoriorum est privatio alterius. Ad formam, quod non est verum quod sumitur in majori, nisi ubi extrema distantia sunt positiva, et forte non in omnibus talibus, et forte minor est falsa: contradictoria distant in infinitum, quia de quolibet alterum contradictorium: ergo quantumcumque modicum aliquid distat ab uno contradictoriorum, aliud extremum praedicatur deeo; tunc propositio glossatur, est ibi infinita vel maxima distantia, hoc est indeterminate, quia quaecumque minima distantia sufficit etiam, et maxima potest esse. Unde non sequitur, quod ibi sit infinita distantia positive, potest tamen esse ibi gratia materiae alicujus, si alterum extremum sit infinitum positive, ut Deus et non Deus ; unde contradictio minimam distantiam requirit, et maximam permittit, ita quod indifferenter salvatur in omni. Contra istud, sinon in infinitum distent, sed indeterminate: ergo contraria magis formaliter sunt opposita quam contradictoria. Probatio, quia contrarietas ponit maximam et requirit, et contradictio, secundum te, solum permittit et non requirit; ergo etc. sed hoc est falsum, quia contradictio est prima oppositio, primum est maxime tale.
Ad istud, quod contraria includunt maximam distantiam, vel majorem positive quam contradictoria, tamen contradictoria permittunt majorem distantiam, si esset, quia pone majorem distantiam quam inter contraria, et de illa dicitur contradictio. Probatio primi, quia impossibile est genus includere aliquam perfectionem, quae non sit in specie, cum aliquo superaddito, per quod species est species: ergo cum contradictoria includantur in omni oppositione, sicut superius ad illa (non loquor de intentione contradictorii, sed de his quibus inest affirmative, vel negative) quidquid est in intellectu oppositionis contradictoriae, erit in qualibet alia oppositione cum aliquo addito, et non e converso. Ad probationem falsitatis consequentis, quod primum est aequivocum 5. modo in Praedicamentis cap. de priori dicitur aliquid primum natura et causalitate, et primum tale est maxime tale, sed contradictio est oppositio prima, non causalitate, sed prima, quia communissima ; hoc est secundo modo prioritatis in Praedicamentis, unde includitur in qualibet alia, ideo non maxima. Contra, quod est prima causalitate, probatio, quia si non esset illa oppositio, nulla alia esset: et si nulla alia esset, contradictio adhuc esset oppositio, haec videtur conditio causae, quod potest esse sine causato, sed non e converso; ergo videtur quod sit prima causalitate. Dicendum per simile, ponatur quod Deus faceret animal sine omni differentia specifica, sicut forte est animal in embryone, si animal non esset nulla species esset, et si nulla species esset, posset animal esse: ergo animal sic esset perfectissimum, non valet, sed sequitur ex hoc quod animal esset communissimum, ita in proposito, Item, quod non sit maxima distantia positive inter contradictoria, probatio, quia inter omnia contradictoria secundum quod talia, est aequalis distantia ; ergo si aliqua distant finite secundum quod contradictoria, sequitur quod omnia contradictoria, finite distent. Assumpta probatur, quia inter contradictoria aliqua est mutatio naturalis, quia quilibet de se non sedente, potest facere sedentem; ergo nulla contradictoria secundum quod talia infinite distant. Ad istud, quod aequaliter distant, quantum ad coexistendi modum, non quoad existendi gradum. Ista responsio non salvat infinitam distantiam, quia si intelligit ratio, distantia infinita, quoad coexistendi modum, sic respectu potentiae divinae sunt infinita, quia non potest Deus facere quod simul existant. Item, tunc in omni oppositione esset infinita distantia, cum non possit esse simul. Si quoad essendi gradum, tunc non est infinita distantia quia quantumcumque parum distet unum ab altero, hoc est non hoc.
Ad tertium principale, verum est loquendo de intentionibus, ibi est relatio media, et sic omnia opposita sunt in genere Relationis, quia oppositio quae est genus ipsorum est, ibi; loquendo de rebus substratis non est verum, sicut homo et non homo non referuntur ad invicem.
Ad quartum principale, dicunt aliqui quod non est inconveniens, ex quo unum contradictorium inest pro una parte, et reliquum pro alia, ideo non respectu ejusdem, sed utrumque inest secundum quid. Contra, tunc medium inter contradictoria, sicut inter contraria immediata dicendum, quod inter contradictoria non est medium simpliciter, quia circa nullum subjectum neutrum simpliciter potest inesse, vel utrumque secundum quid, tamen in aliis potest esse simpliciter medium circa aliquod subjectum, quia lapis non est caecus, nec videns simpliciter, nec secundum quid unum et alterum. Sed aliter potest dici, quod est verum dicere, quod hoc scutum non est album simpliciter, tamen de contrariis non valet, est hoc scutum album vel nigrum; dico quod neutrum, quia nihil denominatur ab accidente nisi simpliciter insit, in contradictoriis negativa est simpliciter vera, quia quidquid falsificat affirmativam, verificat simpliciter negativam, secundum qui 1 falsiflcat affirmativam: ergo verificat simpliciter negativam. Contra, sihoc scutum sit simpliciter non album, et hoc non est nigrum, et sic de aliis: ergo hoc scutum non est coloratum, sed hoc est falsum, ergo alia negativa quae praecedit. Consequentia probatur, quia quidquid denominatur a genere, denominatur ab aliqua specie, ex consideratione 2. Topic. cap. 10. Dicendum, quod consequentia non valet.
Ad probationem dicendum, quod ad destructionem cujuslibet inferioris in praedicatione denominativa, non sequitur destructio superioris nisi destruatur quodlibet inferius in se, et in conjunctione cum alia specie opposita, sic nec est album, nec nigrum, nec. album, nec nigrum simul; sic consideratio exponitur. Aliter exponitur consideratio sic, denominatum a genere, oportet denominari ab aliqua specie: verum est aliqua illarum denominationum, de quibus est ibi sermo, vel scilicet sic, hoc est album, vel hoc habet albedinem, vel huic est albedo, duo secundi modi sunt veri in proposito. Vel dicitur sic, quod haec simpliciter est vera: scutum non est coloratam, quia nullo colore, quia nec nigrum, nec album, sicut si duo habeant vineam, quod neuter habeat vineam, 6. Topic. cap. 21,
Ad aliud principale, quod non est contradictio in incomplexis, ideo neutrum praedicatur de quolibet in talibus. Contra, 5. hujus, text. com 15. alterum contradictorium de quolibet, propositio complexa de nullo praedicatur. Item, in Praedicamentis distinguit quatuor oppositiones, in Perihermenias duas, quia tantum illae sunt complexorum, de quibus loquitur ibi: ergo incomplexis sunt omnes quatuor, de quibus loquitur in Praedicamentis. Item, in 4. hujus, text. com.11. et 13. si oppositum primi principii est verum, tunc idem homo et non homo, et sic ultra, non erit homo, nec non homo, nam duarum duae negationes; ergo intelligit duo contradictoria praedicari in propositionibus affirmativis, quarum accipit negationes. Item, homo et non homo repugnant non contrarie, quia in substantia non est contrarietas, in Praedicamentis, cap. de Substantia, similiter quia non homo nihil ponit, non privative, nam non homo dicitur de eo, quod non est aptum esse homo: non relative, ergo contradictorie. Concedendo haec argumenta, dico ad rationem, quod de contradictoriis incomplexis, verum est, quod alterum dicitur de unoquoque, non tamen de quolibet distributo pro omnibus suppositis, quia uni supposito potest inesse unum, alii aliud.
ANNOTATIONES.
Sequitur quarta quaestio de medio contradictoriorum, vel de immediatione ipsorum, text, com. 6. in qua nec opinionem inducit, nec articulos varios proponit, sed simpliciter cum Philosopho sentit partem negativam, et dilatat se in solutionibus principalium, adducendo replicas plures subtiles, et solutiones peregrinas ; et licet aliqua possent assignari ibi Extra vel Additiones, quia tamen dependentia optima, et doctrina singularis, totum legendum et correctum ponitur. Ubi collige breviter differentiam contradictoriorum, et contrariorum immediatorum, et qualiter inter contradictoria sit intelligenda distantia infinita, et quae major oppositionum, et qualiter possunt verificari simul contradictoria de eodem, et quomodo in incomplexis atque complexis reperiuntur, et plura alia notanda. Adverte ibi ante solutionem 3. principalis, ad replicam, quam non solvit contra illam singularem solutionem de coexistendi modo, et essendi gradu, ad quam faciliter potest dici, concedendo secundam partem, scilicet quod potest esse maxima distantia positiva inter contradictoria aliqua, et non quaecumque, et hoc quoad essendi gradum. Et cum dicitur quod tuncnon est distantia infinita, nego, si extremum positivum sit infinitum. Unde distantia positiva contradictoriorum est attendenda secundum conditionem extremi positivi, vide copiose 2. dist. 1. q. 1. et 1. dist. 4. q. 4. et cum additur quod quantumcumque parum distet unum ab alio etc. concedo; sed ex hoc non sequitur aequalis distantia positiva, imo facit pro primo membro solutionis, plura hic addat ingeniosus lector.
Quod ibi tangit in solutione 3. principalis de oppositione quod est genus etc. et quod omnes oppositiones formaliter acceptae sunt in genere Relationis. loquitur famose, et satis recte, si bene exponatur. Quaere in Postpraedicamentis c. de Oppositione quaest. 1. ubi singularissime omnia habet.
Vide 2. dist. 1. parte 2. q. 1. in solutione principalium, et primo Reportationum dist. 28. q. 1. et in 2. dist. 2. q. 9. et alibi saepe de contradictione et ipsius natura, inquire etiam Sophistas antiquos Anglicos.
Accidit itaque et quod famatum est de omnibus talibus orationibus, ipsas seipsas destruere; nam qui omnia vera dicit orationis suae contrariam veram facit, text. com. 29.