REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Resolvit Angelum loqui posse distanti, et agens posse agere in distans, nihil agendo in medium, nisi hoc sit ejusdem rationis cum eitremo,vel agens habeat plures formas in agendo sibi subordinatas. Probatur primo, quia si Deus, per impossibile, esset in caelo tantam, agere posset in terra, de quo in Oxon. I. dist. 37. Secundo, Sol generat mineralia. Tertio, agens naturale non tantum agit in superficiem, cui tantum congruum est, sed in paries passi distantes. Quarto, cum video colorem in superficie, non causatur visio in medio.
Dico ad quaestionem, quod Angelus potest loqui Angelo distanti localiter, eo modo quo potest esse in loco, quia si illa corpora distent, cum quibus Angeli sunt definitive, tunc Angeli distant localiter suo modo, sicut anima unius hominis ab anima alterius distat localiter. Potest etiam Angelus alteri distanti loqui immediate, nihil causando in medio rationis ejusdem, vel alterius, quia actio extremi in extremum non coexigit prius actionem in medio, nisi actio in medium sit aliquo modo prior. Sed in locutione Angelorum nullo modo dependet actio in extremum ab actione in medium, quiajhoc non posset esse, nisi duobus modis, vel quia medium est susceptivum ejusdem rationis cum extremo, sicut accidit in illuminatione, quod prius illuminatur pars propinqua quam remota, et ideo praeexigitur illa actio in medium prius quam in extremum. Vel secundo modo, quando medium est susceptivum alterius actionis, cujus principium est in agente, ut accidit de Sole generante vermem ?in terra, non prius generat vermem in aere, sed causat aliam actionem in aere. Neutro modo convenit in proposito, nam medium non est susceptivum locutionis, nec etiam est susceptivum alterius actionis, cujus principium sit in Angelo loquente, quia Angelus non habet in virtute sua activa, nisi motum localem, et nullus talis requiritur in medio ad hoc quod Angelus loquatur Angelo distanti.
Item, Angelus inferior potest se intuitive cognoscere ; igitur Angelus superior potest eumdem inferiorem intuitive cognoscere, quia cognitio, quae aeque perfecte sic competit inferiori, non est impossibilis superiori ; sed non requiritur actio in medium ad hoc, quod Angelus superior intuitive cognoscat inferiorem distantem ab eo ; igitur potest esse actio immediata in aliquod distans.
Modus ponendi ille declaratur : Primo, si per impossibile Deus non esset ubique per essentiam, sed tantum in caelo, ut aestimant laici, adhuc posset creare animam in terra, quia adhuc esset omnipotens. Probatum est prius , et certum est quod in creando animam in terra, non est necesse quod aliquid esset in medio, neque secundum dispositionem, neque ut coagens sibi in creando.
Aliud exemplum : Sol agit generando in terram aliquod mixtum vel immixtum ; igitur immediate agit in distans, quia nihil substantiale causat in medio, nec potest aliquod accidens inducere formam substantialem in virtute illius, ut probatum est prius , quia inducens in instanti inductionis est aeque perfectum cura forma inducta ; igitur sicut Sol agens per medium utitur medio pro non medio, hoc est, agit in distans immediate, ac si non esset medium interceptum, sic Angelus in locutione potest uti medio pro non medio.
Item, agens naturale non solum causat effectum in superficie passi, sed in profundo imo, vel nihil causat in superficie, vel non solum ibi, et non est praesens mathematice, nisi superficiei passi ; igitur agit immediate in distans, saltem per aliquod medium, esto tamen quod non sit in medio, nisi aere intercepto ; igitur agens majoris virtutis potest agere in magis distans immediate.
Item, cum video colorem in superficie, non causatur visio in medio, tunc enim medium formaliter videret ; igitur color distans est immediatum activum in oculum, ut oculus est passivum ad visionem, etnon conjungitur sibi.mathematice. Probatur hoc, prius recipit pars organi propinquior visibili, quam potentia visiva ; et tamen nunquam conjungitur visibile, quod videtur, potentiae visivae secundum contactum mathematicum ; ideo dico quod in corporibus activis ad invicem, et passivis, ut plurimum concurrit contactus mathematicus secundum superficies. Vel si sit per medium, hoc erit causando prius in eo actionem ejusdem, vel alterius, tamen aliquando potest agens esse praesens distanti localiter secundum potentiam, non quod potentia separetur a substantia sua, sed quia est praesens secundum terminum potentiae, qui est effectus suus, et effectus potest causari in aliquo distanti, cum agens est potens, sicut si esset ibi praesens secundum contactum. Et sic potest Angelus loqui Angelo distanti, ita quod secundum terminum potentiae, quia sic causabit in eo effectum, ac si non distaret localiter.
Ad primum principale, dico quod non potest esse visio, si medium sit vacuum, non ex hoc quod prius causetur visio in medio, sed quia medium est receptivum alterius rationis, et si non esset causandum nisi visio, nihil causaretur in medio.
Ad aliud, dictum est quod oportet agens esse praesens passo in corporibus, et ubi est actio ejusdem rationis, vel alterius in medio, priusquam in extremo.
Ad aliud, dico quod Angelus potest loqui distantiori, et non propinquiori, quia utitur lingua pro non lingua, et medio pro non medio. Unde memoria est principium intellectionis vel auditionis, secundum applicationem voluntatis, Deo coagente, secundum influentiam generalem respectu illius, cui dirigitur locutio. non alterius.