MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum Evangelista debuerit addere ipsam desponsatam viro ?
Post hoc quaeritur de hoc quod dicit : Viro .
Quod frustra videtur addi : omnis enim desponsatio virginis fit viro.
Quod autem nihil frustra debuit poni, videtur : quia dicit beatus Bernardus :
" SI enim nec folium de arbore sine causa, nec unus ex passeribus sine Patre caelesti cadit , putem ego de ore sancti Evangelistae superfluum diffluere verbum, praesertim in sacra historia Verbi? Non puto. Plena quippe sunt omnia supernis mysteriis ac coelesti singula dulcedine redundantia : si tamen diligentem habeant inspectorem, qui noverit sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo .)) Igitur sine causa non debuit hic poni, Viro. Quod autem hic additur, Viro, non fit ad denotandum sexus discretionem, sed
ad tangendum sponsi beatissimae Virginis commendationem, et sponsae in sponso honoriticationem. Viro igitur non notat hic sexum, vel aetatem, sed virtutem. Igitur fuit Iste Joseph vir per constantiam fidelitatis quantum ad justitiam pertinet, per virtutem castitatis quantum ad temperantiam, per excellentiam discretionis quantum ad prudentiam, per strenuitatem operationis quantum ad fortitudinem. Et sic notatur in viro excellentia quatuor virtutum cardinalium.