CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De reductione orationis in syllogismum per inspectionem propositionum.
In reductione autem orationis ad formam syllogismi quae disputata est sine ordine syllogismi, oportet tentare primo (hoc est, tentando inspicere) duas propositiones praemissas excipere (hoc est, extra capere de ipsa disputata sic oratione), et hoc antequam in terminos in ipsa oratione positos inspiciatur, ita quod prima resolutio illius orationis fiat in propositiones prius quam resolvatur in terminos. Et hujus ratio est, quia a facilioribus est inchoandum in omni arte : facilius autem est omne compositum in majora dividere, quam in minora : quia majora propinquiora sunt composito quam minora : composita autem sunt majora, quam ea ex quibus componuntur : sicut propositiones majores sunt, quam termini ex quibus fiunt propositiones : et ideo oratione propter formam syllogismi disputata, prius resolvenda est in propositiones quam in terminos, et prius consideranda est habitudo propositionum quam terminorum.
Consideratis et exceptis propositionibus de ipsa disputata oratione, oportet considerare propter dici de omni et dici de nullo, quae sunt principia decursus syllogistici necessaria illarum propositionum, quae de oratione exceptae sunt quae sit in toto, hoc est, universalis et necessaria, et quae sit in parte sive particularis. Et si in oratione disputata non ambae positae sunt explicite propositiones praemissae, oportet considerare eum qui in oratione disputat alteram illarum praemissarum : et alia sumenda est quae clauditur in intellectum sicut in enthymemate fit : aliquoties enim tales orationes disputantes proponunt universalem statim ex illa inferentes, et alteram propositionem (quae per intellectum est in universali proposita) explicite non ponunt, ne- que scribentes , hoc est , describentes lineas et figuras quas demonstrare intendunt, ut in geometricis, arithmeticis, musicis, et astronomicis, in omnibus enim his per figuras descriptas fit demonstratio : neque etiam interrogantes (hoc est, interrogativas orationes disputantes) sicut in probabilibus dialecticis et aliis scientiis talibus : et hoc quidem faciunt in ipsis principalibus syllogismis. Aliquando etiam has quidem propositiones explicite proponunt, ex quibus concluditur in principali syllogismo : et tamen quantum ad prosyllogismos omittunt illas propositiones per quas illae (quae sunt principalis syllogismi propositiones) concludi et probari debent : alia vero quaedam nec ad syllogismum nec ad prosyllogismum facientia vane assumunt. Dico autem vane, quia nec faciunt ad propositum, nec ad propositi declarationem.
Considerandum ergo primo si quid (hoc est, si aliquid) in ipsa oratione taliter disputata superfluum sit et vane appositum, et si aliquid de necessariis sit omissum tam ad syllogismum quam ad prosyllogismum. Et si est aliquid de necessariis sic omissum, illud ponendum est ex intellectis in oratione disputata : et si aliquid est superflue et vane positum, illud est auferendum : et hoc continue faciendum est donec sic resolvens orationem disputatam aliquis veniat ad duas propositiones syllogismi vel prosyllogismi, in cujus formam intendit reducere orationem : sine his enim propositionibus (ex quibus fit syllogismus) non potest aliquis reducere in formam syllogismi sic interrogatas sive disputatas orationes quae sine forma syllogistica disputantur.
In aliquibus autem talibus orationibus facile est videre quod minus est, et aliquid omissum ad propositiones pertinens. Aliquando autem aliquid esse omissum latet : et tales orationes sine forma syllogismi disputatae videntur syllogizatae : eo quod per eas aliquid (quod est conclusio) .ex necessitate inferentiae accidit sive se-
quitur sicut in syllogismo : sequitur enim conclusio ex his quae posita sunt in oratione, et ideo videntur esse syllogisticae : quia syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliquid accidit ex necessitate ex his quae posita sunt in syllogismo, cum tamen non sint syllogizatae, nec habeant formam syllogismi ; quamvis in hoc similitudinem habeant cum syllogismo, eo quod formam syllogismi in complexione propositionum habeant. Cujus exemplum est in hac oratione, ut si sumatur non substantia interempta substantiam non interimi, et ex quibus est compositum aliquod interemptis, etiam corrumpi compositum quod est ex ipsis : haec enim oratio sine forma syllogismi est, et tamen infert de necessitate : necessario enim sequitur quod non substantia interempta, non interimatur substantia : quia substantia non componitur nisi ex substantiis. Similiter necessario sequitur quod corruptis his ex quibus substantialiter est aliquid, quod et ipsum corrumpatur et interimatur. His enim sic positis in oratione praedicta , sequitur quod necessarium est quod substantiae partes sint substantiae : quia interemptis eis interimitur substantia ex eis composita. Haec tamen oratio non est syllogizata, quia ad formam syllogismi non est reducta, cum propositionem primam habeat negativam et conclusionem affirmativam, quod nunquam contingit in syllogismo, et debitam non habeat in propositionibus complexionem et ordinem : et ideo per ea quae in tali oratione sumpta sunt hoc modo oratio illa non est syllogizata : sed debitae ad syllogismum et prosyllogismum desunt propositiones. Si autem suppleri debeat quod deest ad syllogismum istius conclusionis (qua concluditur partes substantiae esse substantias) oportet sic proponere : quibus interemptis interimitur substantia , sunt substantiae : sed partibus substantiae interemptis interimitur substantia : ergo partes substantiae sunt substantiae. Et prima quidem hujus syllogismi intelligi- tur in prima inductae orationis, minor autem in secunda. Adhuc autem ex hoc arguitur per prosyllogismum sic, quae sunt et non sunt non substantia, sunt substantiae : partes substantiae sunt et non sunt non substantiae : ergo sunt substantiae. Et sic oratio illa ad formam syllogismi reducta est.
Si quis autem objiciat quod diffinitio syllogismi dictae orationi videtur convenire, et ita videtur esse syllogismus : est enim oratio in qua quibusdam positis aliud ex necessitate accidit, Dicendum quod habitudinem habet ex materia et locali habitudine, sed non habet formam syllogismi in modo et figura : et ideo non est syllogismus, nec infert ex forma syllogismi. Adhuc autem in syllogismo quidquid est in praemissis, est in conclusione praeter medium : et hoc non est hic: ergo non est syllogismus ; desunt enim propositiones, quarum una se deberet habere ut totum, et altera ut pars, et quarum termini duo constituere deberent conclusionem.
Rursum aliud exemplum orationis absque forma syllogismi disputatae est, si sic aliquis ratiocinetur ex syllogismo hypothetico : cum est homo, necesse est esse animal: et cum est animal, necesse est esse substantiam : ergo a primo ad ultimum, cum est homo, necesse est esse substantiam. Haec enim oratio non habet formam syllogismi ostensivi, de cujus forma hic intendimus : quia ille simpliciter est unus et unius formae : de forma enim hypothetici syllogismi in proprio libro de hypotheticis syllogismis habet determinari. Istae enim propositiones sic a primo ad ultimum concludentes, non se habent ad invicem secundum figuram et modum, ut diximus se eas habere debere in syllogismo ostensivo.
Fallimur enim in talibus putantes tales orationes esse syllogisticas : eo quod necessarium inferre in eis accidit ex his quae posita sunt in ipsis, sicut in syllogismo : quia etiam syllogismus necessarium tale quoddam est quod est necessarium ne-
cessitate consequentiae ex his quae in oratione syllogistica posita sunt : tale autem consequentiae necessarium in pluribus est quam syllogismus. Et hoc patet : quia consequentia non convertitur inter syllogismum et tale necessarium : nam omnis syllogismus necessarium tale est : non est autem e converso omne tale necessarium syllogismus. Propter quod si quid accidit ex necessitate ex quibusdam positis in oratione, non statim quidem tentandum est reducere : sed primum sumendum est duas propositiones debito modo ordinatas, sicut diximus, sic, omnis homo est animal : omne animal substantia: ergo omnis homo substantia: hic enim non est peccatum nisi in ordine propositionum, quod statim corrigitur, sic, omne animal substantia : omnis homo animal : ergo omnis homo substantia : et tunc reducta est oratio in formam veram syllogismi. Talis igitur est reductio orationis non syllogizatae in propositiones in quibus stat forma actualis syllogistica, sicut cuilibet patet inspicienti.