Hic comminatur insultantibus, et praecipue idumaeis: quibus primo comminatur; et secundo Judaeos consolatur, ibi, completa est iniquitas tua.
Circa primum duo. Primo excludit laetitiam, gaude, irrisorie. 2 Reg. 1: nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis. Filia edom, plebs idumaeorum, in terra Hus.
Contra. Deut. 2: in possessionem esau dedi montem Seir. Praeterea. Hus fuit primogenitus Nachor, Gen. 22.
Et dicendum, quod non est mentio de homine Hus, sed de terra Hus, quae alio nomine dicitur ausitidis, ut dicit Glossa. Jer. 25: cunctis regibus terrae ausitidis, quae est in confinio idumaeorum et Arabum.
Secundo comminatur poenam: ad te quoque perveniet calix ira dei, inebriaberis, miseria repleberis, nudaberis, spoliaberis omnibus bonis. Jerem. 49: ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent.