Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLXXXVIII . Augustinus et Alypius Julianae viduae matri Demetriadis virginis, ne ipsa familiave ipsius imbibat virus propinatum in libro ad Demetriadem scripto, cujus libri auctorem rescire cupiunt.
Dominae debitis in Christo officiis honorandae, et merito illustri filiae JULIANAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Grate admodum nobis jucundeque accidit ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae Reverentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus, cognita vestra incolumitate gaudentes, vicissimque nostram, quam vobis charam esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda, et merito illustris filia. Scire autem vos optime scimus quantum vobis debeamus religionis affectum, quantaque nobis et apud Deum et inter homines sit cura de vobis. Licet enim vos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali, pia et catholica, hoc est vera membra Christi exiguitas nostra cognoverit; tamen etiam per 0849 ministerium nostrum, cum accepissetis verbum auditus Dei, sicut dicit Apostolus, accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei (I Thes. II, 13). Cujus ministerii nostri, adjuvante gratia et misericordia Salavatoris, in domo vestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis jam paratis sancta Demetrias spiritualem sponsi illius praeferret amplexum, cui specioso prae filiis hominum ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem, nec amittendam carnis integritatem, virgines nubunt. Nesciremus autem quemadmodum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili virgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam virginalem, hoc ingens Dei donum, quod per servos quidem suos plantat et rigat, sed per seipsum dat incrementum (I Cor. III, 6, 7), nobis operariis provenisse, vestrarum litterarum laetissimo nuntio et veraci testimonio disceremus.
2. Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti. Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat (II Tim. IV, 2); non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur. Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni.
3. Quod itaque adjungis et dicis, Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domunculam meam ab hujusmodi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deviaverit, nec unquam lapsa sit; non dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nec in eas quae parvos habere videntur errores; hoc est quod nos magis magisque compellit non tacere apud vos de iis qui etiam illa quae sana sunt, vitiare conantur. Domum enim vestram, non parvam Christi Ecclesiam deputamus. Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid justitiae, continentiae, pietatis, castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit Deus, ut ultra, praeter quod nobis revelat scientiam, nihil nos adjuvet ut ea quae facienda discendo novimus, etiam diligendo faciamus; naturam scilicet atque doctrinam definientes tantummodo esse gratiam Dei et adjutorium ut recte justeque vivamus. Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod juste vivimus, et ipsa charitas quae in omnibus Dei donis ita excellit, ut etiam Deus dicta sit (I Joan. IV, 8), qua una adimpletur in nobis si quid divinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos divinitus adjuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. Non vobis videatur error iste mediocris, profiteri se velle christianos, nec velle 0850 audire apostolum Christi, qui cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne quisquam eam se habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subjunxit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hanc esse magnam gratiam Salvatoris, qui ascendens in altum captivavit captivitatem et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, et Eph. IV, 7) quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intelligis.
CAPUT II.
4. Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit , vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spirituales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata. Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt (Epist. ad Demetriadem, c. 11).
5. Cernis nempe quanta in his verbis sit cavenda pernicies. Nam utique quod dictum est, Non possunt esse ista bona nisi in te, optime et verissime dictum est; iste plane cibus est: quod vero ait, nonnisi ex te, hoc omnino virus est. Absit ut haec libenter audiat virgo Christi, quae pie intelligit propriam paupertatem cordis humani, et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari. Audiat ergo potius Apostolum dicentem, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor XI, 2, 3): et propterea de his quoque spiritualibus divitiis, non istum qui dicit, Nullus tibi eas praeter te conferre potest, et, nisi ex te et in te esse non possunt; sed illum audiat qui dicit, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Id. IV, 7).
6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universae Ecclesiae unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem. Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11); ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cujusquam verba, quod velut 0851 ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere judicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Jacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti ut nasceretur. Haec Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse: nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. XI, 3), ne putetur esse ex nobis.
7. Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess V, 17, 18): oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit? Nonne ille qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)? An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, justitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi praeter te conferre poterit: in iis jure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt: nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudistibi (Psal. LV, 12): sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem (Psal. XXIX, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi ex illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quae discendo novimus, etiam diligendo faciamus.
8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter 0852 esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Non igitur tantummodo in hoc nos adjuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo jam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum jam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde ejus avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit.
CAPUT III.
9. Et nos quidem de sanctae virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides ejus, qua se aliquid habere credat, de quo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem ejus in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur. Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4)! Ita quippe est in ea salubriter gloria ejus, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria ejus, a quo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima ejus (Psal. XXXIII, 2), qui satiavit in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo ejus sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit.
10. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuae Trinitatis. Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in quibus perniciesissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestrae fideli castaeque prudentiae in hac epistola locuti sumus. Quanquam qui bonum quod ex Deo est, negat esse ex Deo, nescimus cui faciat injuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati: quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus! Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus 0853 tuo, vel sacrae virginis filiae tuae, sed in cujusquam extremi meriti famuli vel famulae vestrae liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quae facilius intelligi possent ponenda credidimus.
11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quae ibi videtur velut pro gratia sive adjutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adjuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod nobis in gratia vel adjutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in ejus exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus: non autem volunt ad hoc nos juvari, ut quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus.
12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peccatorum et revelatione doctrinae, tale Dei adjutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum et deprecatus sum illum. Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum jam se scire fateretur cujus esset hoc donum: sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini.
13. Satis enim dici non potest quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam vehementer commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr. XI, 6], ex qua justus vivit [Rom. I, 17], quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], ante quam et sine qua omnino nulla cujusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. XIV, 23]). Deum dicit unicuique partitum (Id. XII, 3): nec sola revelatione scientiae nos divinitus adjuvari, ut pie justeque vivamus, quae sine charitate inflat (I Cor. VIII, 1); verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quae plenitudo legis est (Rom. XIII, 10), et quae cor nostrum, ut scientia non inflet, aedificat. Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus invenire.
0854 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christi ita laudans tanquam spirituales divitias nullus ei praeter ipsam conferre possit, et tanquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. In quo libro quamvis nec ipsius nec tuae Reverentiae nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritualibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores.