MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum debuerit addere. Cui nomen erat Joseph ?
Post hoc quaeritur de hoc quod dicit : Cui nomen erat Joseph .
Videtur enim, quod in hoc nimis diffuse loquatur et superflue : cum potuisset brevius expressisse dicendo, viro Joseph, vel nomine Joseph.
Natura enim, ut dicit Philosophus, nihil facit frustra.
Item, Natura non deficit In necessariis, nec abundat In superfluis.
Item, Natura in quantum potest paucioribus se expedit.
Item, Proverb. x, 19 : Qui moderatur labia sua prudentissimus est. Et, ibidem, XVII, 27 : Qui moderatur sermones suos doctus ei prudens est.
Item, Matth.xii, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
Ex his omnibus videtur, quod nihil hic poni debet superfluum.
Quod concedimus, dicentes quod dicendo : Cui nomen erat Joseph, non tantum voluit nomen exprimere, quod fecisset dicendo Joseph, sed insuper, quod esset notabile ipsum nomen, voluit designare.
Unde et supra ubi dixit I Cui nomen Nazareth , numerus causarum est secundum numerum litterarum, scilicet ut nihil poni frustra sciatur, ut plenius et ordinatius describatur, ut probabilius credatur, ut totum praeelectum monstretur, ocus^, et persona, ut nomine honoretur, ut doctrina Minuatur et Ecclesia excitetur, ut Evangelista familiaris et fidelis comprobetur, ut humilitas sponsae declaretur, cum ita nomina tum et ex- presse humilis sponsus describitur, ut iustus apud Deum et homines monstretur, cujus nomen tamquam in libro vitae scriptum in Evangelio tam signanter exprimitur : ut notus Deo et hominibus in-
telligatur, qui testis beatissimae Virgini adhibetur : ut nomen ejus digne in memoriam hominum vertatur qui in patrem Dei putativum assumitur.