REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus possit moveri localiter motu continuo ?
Alens. 2. part. quaest. 33. membro 2. et 3. D. Bonavent. l. d. 17. 2. part. art. 2. quaest 1. Richard. art. 3. quaest. I . D. Thomas I. part. quaest. 53. art. I. Vasq. l. part. disp. 1 44. Scotus in Oxon. dist. 2. quaest. 9. et multi ibi citati, et tribus quaestionibus sequentibus agit de motu Angeli.
Quod non. Motus est actus entis in potentia, et entis imperfecti, 3. Physic. cap. 1. Angelus neque est in potentia, neque imperfectus.
Item, secundum Philosophum, 6. Physic. cap. 10. indivisibile non potest moveri, quia dum movetur, partim est in termino a quo, et paria termino ad quem ; et in fine 6. ibidem probat hoc per alias rationes; sed Angelus est indivisibilis.
Item, motus est continuus ; igitur Angelus non movetur continue. Antecedens patet, quia successivi nihil est actu, nisi indivisibile, quia si sic, aliqua pars divisibilis esset tota simul, quod est contra rationem successivi ; aut igitur isto cedente succedit aliquid, vel nihil ; si nihil, igitur desinit successivum esse ; si aliquid, illud erit indivisibile, quia semper successivum est uniformiter ; igitur semper est secundum indivisibile sui.
Item, non moveri successive provenit, vel ex resistentia mobilis ad motorem, vel medii ad mobile ; in motu Angeli neutra resistentia est, et sic arguit Philosophus, quod sicut vacui ad plenum nulla est proportio, sic corporis ad spiritum nulla proportio.
Oppositum innuit Damascenus lib. 2. cap. 13. Angeli missi in terram non manent in caelo.
SCHOU M I.
Angelum posse se movere, etiam continue, probat ratione clara, et Scriptura testatur Angelos se movisse, ut patet de Angelo Tobiae. De omnibus huc spectantibus nihil desideratur in Oxon. 2. dist. 2. quaest. 9. et Iribus quaestionibus sequentibus.
Dico ad quaestionem, quod Angelus potest moveri continue et successive, eo modo quo est in loco. Non enim requirit superficiem actu circumdantem, sed solum est in loco, quia est praesens per essentiam definitive corpori locanti, existenti in loco circumscriptive, et non est in loco solum per operationem. Imo licet esset ibi spiritus dormiens, vel omnino non operans, nihilominus diceretur in loco definitive.
Quod sic posset moveri ab uno ubi ad aliud, probo, quia quidquid est susceptivum multarum formarum ejusdem generis, et non limitatur ad unam tantum aliunde, nec potest habere plura simul, potest moveri ab una forma ad aliam. Angelus potest esse in pluribus ubi suo modo, et non limitatur ad unum, nec potest habere plura ubi adaequata simul, quia simul est cum toto habente multas partes, quae sunt in potentia in ubi; igitur Angelus potest ab uno ubi in aliud moveri.
Quod etiam successive et continue movetur, probatur, quia sicut corpus, cui est praesens, est in loco circumscriptive, et dimittit partem post partem continue, donec fit totaliter extra, sic potest Angelus praesens illi corpori movere se continue, ut uniformiter praesens corpori, et dimittere successive partem post partem illius loci continue ; et sicut potest in corpore, ita posset extra, sicut fecit anima Christi, quando descendebat ad inferna. Et frequenter missi sunt Angeli in corporibus, ut patet in sacra Scriptura, et continue movebant se cum corpore, ita quod non moventur per accidens solum ad motum corporis, quia Angelus nihil est illius corporis, sed habet alium locum sibi proprium ; et aliquando mittitur sine corpore, sicut patet de Angelo misso Mariae, et etiam misso Joseph, dicente sibi: Ne timeas accipere Mariam in conjugem, et audiens vocem, nihil vidit ; et sicut movet se successive in corpore, ita potest extra corpus.
Ad primum principale, concedo quod Angelus est imperfectus aliqua imperfectione, et in potentia, quia quodlibet ens, quod non habet omne ens eminenter, est aliquo modo imperfectum, dum non potest recipere illud quo caret, et ideo accidentia, quae nullius sunt susceptiva, sunt maxime imperfecta. Et sic concedo quod quoddam bonum est Angelo movere secundum ubi, nec propter hoc oportet, quod ubi sit perfectius sua substantia, quia intellectio sua est imperfectior quam essentia, et tamen est sibi aliqua perfectio.
Ad aliud, esto quod indivisibile non possit moveri per se, quod tamen non assero, hoc solum est verum, si est indivisibile in se, et magnitudini comparatur, ut indivisibile ; tamen potest aliquando illud quod est indivisibile secundum se, comparari magnitudini ut divisibile, et tunc nihil prohibet ipsum posse moveri. Sic Angelus est in toto corpore divisibili, quod movetur, et ideo, ut divisibile comparatur magnitudini super quam movetur.
Dicunt, quid si esset in puncto tantum, et non praesens toti corpori, possetne moveri successive? Dico quod sic, a puncto ad divisibile, et non ad indivisibile immediate, sicut est motus alius ad terminum. Nunc autem rationes Aristotelis si concludant, solum concludunt quod non potest moveri successive, et continue a puncto ad punctum immediate.