Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam eos (Prov. I, 28) (certe misericors omnibus invocantibus te); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur, Deum non invocaverunt (Psal. LII, 6) . Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, jam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem judex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11) ? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, pejorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4) . Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo jucundius nihil invenis, quo 1088 melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum, Et multum misericors omnibus invocantibus te.