PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. "
Hic tangit tertiam maledictionis interminationem : et sicut antea, tangit tria : maledictionem, demeritum, et propriam demeriti paenam.
Maledictio est in hoc quod dicit : " Vae vobis. " Et huic proprium quod dicitur, Job, m, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei. Illi enim qui rident, de luce mundi hujus rident. Et ideo qui diei mundi maledicunt, ridentibus maledicunt. Deliciis saturantur, qui saturati sunt divitiis. Se beatos dicunt divites. Ridentes autem rident de dignitatibus et de honoribus vanitatum saeculi, in quibus vane gaudet cor humanum. Et ideo dicitur, Apocal. viii, 13 : Vae, vae, vae habitantibus in terra : in divitiis, deliciis, et vanitate honorum. Talium enim gaudio vano cor abducunt, ut de futura dignitate et honore numquam cogitet. Arbitrantur enim tales se jam conversos in deitatem : ideo rident sibi, et rident omnes alios.
" Vae ergo vobis, " quia cor vestrum jam deceptum est et abductum, ne de futuris cogitet honoribus.
Maledictionis autem hujus sunt tria exempla : Nabuchodonosor qui in bestiam conversus est, et mortuus etiam de sepulcro ejectus . Antiochus qui diro dolore viscerum sibi propter faetorem intolerabilis, consumptus exspiravit . Et Herodes, qui consumptus a vermibus exspiravit . Omnes isti risum fecerunt : de aliis ridentes intra se, et in tanto dolore et gemitu et confusione vitam finiverunt, etiam praesentem.
" Qui ridetis. "
. Ecce demeritum. Ridere autem in se non est peccatum : quia et Sara risit, et Sancti sibi corriserunt, et omnis salvatus ridebit in die novissimo . Sed de subjectione et oppressione aliorum et spolio, sibi facere risum, est quod maledictioni supponitur. Sic enim de fletu multorum ridet unus, et de gemitu oppressorum ridet oppressor.
" Vae ergo vobis qui ridetis ! "
Nunc de poenis aliorum vobis risum facientes, in rebus pessimis exsultantes, praesentibus ad abusum laetitiae abutentes.
De primo, Job, IX, 23: Si flagellat, occidat semel, et non de paenis innocentum rideat.
De secundo, Proverb. ii. 14 : Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.
De tertio, Sapient. ii, 9: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae.
"Vae ergo vobis qui ridetis I "
Bonos in derisum habentes, cantica de eis facientes, de probris bonorum vobis risum facientes.
De primo, Sapient. v, 3 : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Psal. XXI, 8 : Omnes videntes me, deriserunt me: loculi sunt labiis, et moverunt caput.
De secundo, Job, xxx, 9 : Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Psal. lxviii, 13 : In me psallebant qui bibebant vinum, hoc est, ebrii temporali jucunditate bonos habent in psalmo cantici. Thren. iii, 63 : Ego sum psalmus eorum.
De tertio dicitur, Luc. XXII, 63 et 64, quod velabant faciem Domini,et colaphizabant eum, facientes sibi ludum et risum. De probris Domini, Luc. XXIII, 11 : Sprevit autem illum Herodes,... et remisit ad Pilatum.
" Vae ergo vobis qui ridetis I "
Alto cachinno os dilatatis : vanitatem cordis, oris inordinata dilatatione promitis : et ineptam laetitiam risu dentium in malum exemplum exhibetis.
De primo, Proverb. xxvii, 14 : Qui benedicit proximo suo voce grandi, denocte consurgens maledicenti similis erit. Benedicens hic proximo suo, est adulator cachinnis voce grandi extollens malos. Et ille non modo similis, sed etiam pejor est maledicente. Bonus enim homo non cachinnis, sed moderate vix ridet. Eccli. XXI, 23 : Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit.
De secundo, Eccli. XIX, 27 : Risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.
De tertio, Eccle. vii, 5 : Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. Ad ineptas enim laetitias invitavit stultos. Sapient. XIV, 28 : Dum laetantur, insaniunt : aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. Haec enim omnia accidunt inepta laetitia ridentibus : quia insaniunt mentis abductione, vaticinantur sibi futura quae non evenient, extra modum et morem facile pejerant.
cc Vae ergo vobis qui ridetis ! "
Quia ridendo erratis, magis fiere debentes : quia risus vester mala conscientia est permistus : quia risus vester brevi fine et dolore concludetur.
De primo dicitur, Eccle. II, 2 : Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis ?
De secundo, Proverb. XIV, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
De tertio, Job, XXI, 11, 12 et 13 : Infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
" Vae ergo vobis qui ridetis I "
Quia Christo dissimiles, factis Sanctorum nihil conforme habetis, et ordinem verum pervertitis in eo quod nunc ridetis.
De primo non legitur quod umquam Dominus riserit, sed flevit civitatis insanae exsultationem, Luc. XIX, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem Jerusalem, flevit super illam, diceris : Quia si cognovisses et tu.
De secundo dicit Dominus de omnibus sanctis : Mundus gaudebit: vos autem contristabimi . De ordine autem : quia antea flendum est, et postea gaudendum, cum dicetur servo fideli : Intra in gaudium Domini tui . Nunc autem ordo tenendus est. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. I Petr. I, 11: Praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias. Luc. XXIV, 26 : Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Unde, Proverb. XXXI, 25, de forti muliere dicitur : Ridebit in die novissimo. Psal. XCIII, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
" Vae ergo vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis. "
Luctus quidem in ejulatu, et fletus in lacrymatione : non quod ab impiis in inferno aliquid resolvatur, sed quia dolor et constrictio cordis in tristitia, fletus est, et fletus vocatur. Matth. XIII, 42 : Ibi erit fletus, et stridor dentium. Sicut enim in cachinnis inordinate dilataverunt os,ita improperium et iniquitas os oppilabunt. Improperium quidem in exprobratione peccati, Isa. lvii, 3 et 4 : Vos accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae ! Super quem lusistis ? super quem dilatatis os, et ejecistis linguam ? Ecce dura exprobratio. Psal. CVI, 42 : Omnis iniquitas oppilabit os suum. Ecce oris oppilatio. I Reg. II, 9 : Impii in tenebris conticescent. Filii autem sunt auguratricis in vana divinatione, quam sibi de prosperitate divinaverunt. Semen adulteri, qui ad verum animae sponsum superduxit alienum diabolum. Semen . fornicariae, quae nescivit gaudere nisi in praesenti libidine.
Erit autem luctus de absentia omnis gaudii, et de praesentia omnis tristitiae : et erit fletus de incendio et fumo et infelicitate separationis a consortio beatorum.
De luctu, Jerem. VI, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super vos.
De fletu autem, Isa. xv, 3 et 4 : Ululatus descendit in fletum. Clamavit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum Hesebon interpretatur cingulum tristitiae vel cogitatio maeroris, et significat, quia cinguntur moerore, eo quod in praesenti vita de maerore futuro nihil cogitaverunt. Eleale interpretatur condescensio, et significat eos qui simul ab altitudine cordis descendunt in foveam perditionis. Horum clamor pervenit usque Jasa, quod interpretatur factura mandati, hoc est, usque ad electos, ad quos clamabunt : quia illi mendata perfecerunt, sed tamen apud eos misericordiam non invenerunt. Et erit dolor eorum incomparabilis et fletus : quando fletus perpetuus eis indicetur, et sancti consolabuntur : sicut dicitur, Apocal. XXI, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et hoc est quod dicitur,Isa. lxv, 14 : Servi mei laetabuntur, et vos confundemini: ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.