Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Secunda sententia Varronis, licet Theologica cognitio sit directiva dilectionis finis ultimi, eam tamen non esse practicam, quia actus quem dirigit, est circa objectum necessarium, et praxis est tantum circa contingens. Hanc rejicit, primo per rationem quartam contra primam sententiam, num. 18. Secundo, quia charitas infusa et acquisita inclinant ad dilectionem finis; ergo est praxis.
Secunda via ponit (a), quod licet dilectio finis recte possit elici et non recte, negat tamen dilectionem finis esse praxim, quia non est circa objectum contingens. Dicit autem Commentator 1. Ethicor. quod praxis est operatio secundum ele ctionem ; electio autem est tantum circa contingens, ex 3. Ethicor. quia est appetitus consiliativus, consilium vero non est nisi de contingente. Ex hoc etiam probatur descriptio praxis posita in primo articulo quaestionis esse insufficiens, quia omittit objectum praecisum. Consequenter dicit haec via nullam notitiam esse practicam quae extenditur ad volitionem ultimi finis tantum, quia non est verum contingens.
Contra istam (b) viam est quarta ratio posita contra praecedentem. Item, vere praxis est illa operatio ad quam inclinat virtus appetitiva, quia quaelibet talis virtus est habitus electivus, ex 2. Ethicor. Electio autem est praxis, ut ostendetur contra tertiam viam statim ; sed ad dilectionem finis inclinat non tantum charitas, sed amor acquisitus habitualis qui est virtus appetitiva, quia habitus appetitivus consonus rationi rectae. Motivum vero hujus viae solvetur in solutione secundae rationis principalis ad primam quaestionem.