Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
9. Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum, fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti, veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum: etenim non expedit adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5) . Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones? Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis (Matth. VIII, 31, 32) . Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Job tentandum, et accepit (Job I, 11, 12, et II, 5, 6) . Quomodo non exauditus est Apostolus? «In magnitudine,» inquit, «revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) . Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus: non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo, Dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3) . Quid ad te, quid tibi dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres, quae dat Deus peccatoribus; et hinc intelligite quid servet servis suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram, dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta. Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando: ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam 1089 homine promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur, aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte salutem paucorum dicrum, jam sanatus quando moriatur ignorans; et fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui autem promisit Deus aliquid, et fefellit?