LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De mirabililate commixtionis elementorum.
Nunc autem aliqua dicenda sunt de effectibus plantarum, qui sunt valde multiplices. Videmus quasdam esse infrigidativas, et quasdam confortativas, et repercussivas, et erudificativas, et stupefactivas : et haec operantur frigiditates quarumdam plantarum citius et fortius quam frigiditates glaciales. Quasdam autem invenimus ungere, inflare, lavare, sordidare, lubrificare, lenire, plus quam faciunt aliae humiditates. Et similiter sunt aliarum plantarum operationes, de quibus nos oportet aut certam aut probabilem invenire rationem, et physicam causam : quia sine his non habetur notitia vegetabilium.
Praetermittere autem non oportet illud quod optime dixit Alexander Peripateticus, quod videlicet " mixtio elementorum facit mirabilia : " eo quod elementa quosdam effectus melius operantur in mixto quam in simplici. Cum enim in mixto secundum Avicennam remaneant primae elementorum essentiae, tamen essentiae ipsorum sic ligantur ad se invicem, quod plurimum uniuscujusque cum plurimo alterius, et minimum uniuscujusque cum minimo alterius, alteratis ad invicem qualitatibus ipsorum : fit autem haec colligatio in proportionibus diversis, ita quod quamvis singulum elementorum sit in quolibet mixto, tamen in actione unum est vehementius altero fere in omnibus mixtis. Et has obligationes diversis proportionibus factas vocavit Plato numeros, dicens elementa in mixtis corporibus rursus esse ligata : in actione enim aliquando invenitur ignis in
mixto vehementer activus : eo quod tunc ex humido cui ligatur, habet adhaerentiam ad illud quo exurit, quam non haberet per seipsum, et ex terra cum qua ligatur, habet motum deorsum continue in id quod corrodit, et ex humido aereo habet fomentum : quorum nullum haberet per seipsum simplex ignis : et ideo fit quod ignis quem vocant sacrum, inexstinguibilior est quam ignis verus. Similiter autem est de frigiditate aquae : haec enim continetur sicco terreo, et locus ei aperitur ut intret spirituali aereo : acuitur autem ad penetrandum acumine ignis : et sic ingrediens interiora corporum et membrorum, efficacior est ad infrigidandum colligata elementis in mixto, quam sit in aqua simplici. Eodem autem modo dico de sicco terreo, quod nullo modo intrare posset ad siccandum corpora nisi et adhaerentiam et acutum haberet ab aliis : et hoc Pythagoras ansas catenae aureae vocavit. Haec igitur mixtura mirabilis est, ut dicit Alexander, et confert mixtis vehementiam quarumdam actionum, quam non habent per seipsa simplicia.
Habent etiam aliquando actiones mixtas, hoc est, mixturam eorum consequentes. Sicut enim diximus in scientia de lapidibus, quod quaedam sunt speciei mixturae quae non conveniunt alicui mixtorum, ita etiam est in plantis : quod enim scamonea purgat choleram, non potest attribui alicui elementorum quod mixtione sua constituit scamoneam, sed virtuti caeli, quae est in ipsa, et virtute cujus ipsa scamonea ad speciem ejus deducta : et sic est etiam de plantis aliis. Hanc autem mixturam in tantum honoravit Aloy, quod dixit, quod aliquando non tantum corporaliter, sed etiam vitaliter et sensibiliter, et quod his plus est, etiam intellectualiter operaretur, asserens vegetabilem animam, et universaliter omnem animam esse aliquid corporale sequens harmonicam mixtionem elementorum in. eo quod miscetur complexionaliter et organice : quod nullo modo verum est, sicut in scientia de Anima ostendimus. Sed hoc verum est omnino, quod de actione dixit elementorum : et est addendum, illi, quod unumquodque elementorum in suis qualitatibus quas habet, superius expressis, duas adhuc habet virtutes, ex quibus efficaciores efficiuntur ad agendum : quarum una est virtus caelestis, quae formalis est respectu omnium virtutem elementalium. Secunda autem est virtus animae quam habent virtutes elementorum in corporibus mixtis animatis. Ab his enim virtutibus digestae et informatae virtutes elementorum, et subtilius penetrant, et formalius agunt, et certius usque ad finem deveniunt ad quem.
numquam devenirent si ab his duabus virtutibus non gubernarentur.
Consistit igitur omnis plantarum actio ex quinque virtutibus. Quarum una est actio sive virtus elementi simplicis, quod essentialiter est in ipso : secunda est virtus proportionis mixturae : tertia est virtus coadjuvans aliorum elementorum quae cum ipsis mixtum constituunt : Quarta est virtus caelestis : et quinta est virtus animae vegetabilis. Est autem et virtus loci, et virtus circumstantis aeris coadjuvantes, sed non ingrediuntur naturam plantae ita essentialiter sicut dictae quinque virtutes. Ex his igitur omnis plantarum causatur operatio.
Est autem et hoc intelligendum, quod plantae saepe operantur in uno corpore, quod non operantur in alio : et aliquando operantur in uno membro ejusdem corporis, quod non operantur in alio. Et primi quidem exemplum est, quod jusquiamus est cibus passerum, et est venenum alienans hominem si comedat. Exemplum autem secundi est, quod allium ulcerat membra exteriora hominis, et non ulcerat interiora, sicut stomachum et intestina in quae natura cietur : et aloe confortat stomachum, et destruit et laedit anum si ei applicatur. Causa autem est primi quidem, quod actio est et similiter passio dissimilium. : et ideo vehementior actio, et vehementior pas-
sio est inter ea quorum magis distant complexiones. Complexio enim harmonica est, et cum planta complexione sua solvit harmoniam ejus in quod agit, destruit ipsum. Nulla ergo alia causa est quare jusquiamus confortat passerem, et interimit hominem, aut inflat, nisi similitudo et dissimilitudo complexionis. Et ex hoc contingit quod aliquid calefacit hominem, et est sibi forte calidum, quod infrigidat leonem, et est sibi frigidum. Causa autem secundi quod inductum est de allio, et aloe, est quia istae species non veniunt ad substantiam stomachi, nisi alterata per digestionem : et ideo in stomacho sunt amittendo virtutes suas : sed ad alia membra veniunt non alterata, et in haec agunt cum vehementia suarum virtutum.