PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Vae cum benedixerint vobis homines : secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. "
Sicut in praehabitis posuit beatitudinem in hoc, quod a cepto proposito mali per persecutiones bonos avertere non possunt, ita hic per contrarium ponit maledictionem, eo quod mali in malitia per adulationes foventur et blanditias.
Dicit autem tria : maledictionis interminationem, demeriti speciem, et exemplum probans eorum damnationem.
Maledictio quidem in hoc quod dicit: " Vae vobis ! " aeternae damnationis interminata) : haec enim est maledictio. Job, III, 3-10, qui postquam dixit: Pereat dies in qua natus sum, et multas iuterminationes illi diei maledictionum inflixit, subjunxit: Quare exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ? Peccatum enim quasi genibus excipitur, quando favore laudantium sustentatur. Ad ubera autem lactatur, quando blanditiis adulatorum fovetur.
" Vae ergo vobis cum benedixerint vobis, "
In peccato vos foventes, " homines, " humum sapientes. Quia illi non laudant nisi similes sibi peccatores. Quia illi non laudant nisi vituperanda. Quia illis non placent nisi mala.
De primo, Psal. x secundum Hebraeos, 3 : Laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
De secundo, Malach. II, 2 : Maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor : ut scilicet discerneretis quid laudari deberet, vel vituperari.
De tertio, Psal. LII, 6 : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
" Vae igitur vobis cum benedixerint vobis homines I "
Quia dicunt bonum malum, et malum bonum. Quia benedictionis non habent sacramentum. Quia Dei irrisio est ad benedictiones eorum.
De primo, Isa. v, 20 : Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
De secundo, Psal. CVIII, 28 et 29 : Maledicent illi, et tu benedices... Induantur qui detrahunt mihi pudore. Quomodo enim habet benedictionis sacramentum, de quo dicitur, Psal. CVIII, 18 : Dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
De tertio autem, Proverb. I, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. Ista est via Balaam qui maledicere tentavit illis quibus benedixit Deus, et benedicere illis quibus Deus maledixit .
" Vae ergo vobis cum benedixerint vobis homines ! "
Quia vos benedicendo, decipiunt. Quia, ne vos ipsos cognoscatis, impediunt. Quia vos ab humano sensu avertunt.
De primo, Isa. iii, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
De secundo, III, Reg. xxii, 22 et seq., ubi spiritus mendacii non permisit Achab cognoscere seipsum, donec interfectus est. Isa. xxx, 10 et 11 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores .v". cesset a facie nostra sanctus Israel.
De tertio est exemplum Nabuchodonosor, Daniel. IV, 20, ubi linguae adulatorum benedicentium Nabuchodonosor averterunt cum ab humano sensu, quod putavit se esse Deum : et ideo in bestiam cor ejus commutatum est.
" Vae ergo vobis cum benedixerint vobis homines ! "
Quia non benedicunt nisi his qui sibi benefaciunt. Quia mercede vili illa benedictio emitur. Quia benedictio illa in vilis hominis potestate et voluntate collocatur.
De primo, Mich. III, 5 : Seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem : et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.
De secundo, Ezechiel. XIII, 19 : Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt.
De tertio patet: quia ille benedicit et laudat si vult. Et si non vult, non bene-. dicit sed maledicit. Et ideo dicit Psalmus cviii, 2 : Deus, laudem meam ne tacueris : quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Quasi dicat : In ore tuo tota est laus mea. Os dolosi non vult laudare : quinimo, pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi . Psal. CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me iurabant. Hodie laudat, et cras in contrarium jurat.
" Vae ergo vobis eum benedixerint vobis omnes homines. "
" Secundum haec, "
Scilicet laudando vituperandos, " faciebant, " benedicendo, " pseudoprophetis, " de quibus dicitur, Ezechiel. xiii, i : Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israel. Jerem. v, 30 et 31 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. Tales enim prophetae maxime adulatores fuerunt. Ezechiel, xiii, 18 : Vae quae consuuntpulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae
aetatis ad capiendas animas. Quidam enim in peccatis jacent, appodiati ad cubitum, quorum est aliqua mensura peccatorum. Quidam autem in peccatis toti iacent prostrati et supini. Consuunt autem sub cubitu pulvillos, qui mollia blandientes benedictionibus suis, illos in peccato detinent. Cervicalia autem supponunt, qui molliter blandiuntur his qui in profundo jacent peccatorum.
" Patres eorum, " non tam generatione carnis, quam imitatione adulatoriae benedictionis. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Luc. iii, 7 : Genimina viperarum. Sapient. XII, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio.
" Sed vobis dico, qui auditis : Diligite inimicos vestros. "
Positis his quae a praesentibus elevant desiderium ad aeterna, tangit viam perfectionis ad illa, quae maxime competunt Apostolis et Apostolicis viris, hoc est, Episcopis, et Archiepiscopis, et Patriarchis.
Dividitur autem in duo : in quorum primo ipsam viam docet perfectionis : in secundo autem, quia via alta et difficilis est, per similitudinem aedificantis domum supra petram, ostendit sapientiam ejus qui in suis sermonibus permanserit.
Adhuc autem, Ipsa via perfectionis est duplex. Est enim in ordine ad alterum, quae est via difficilior : et est via secundum virtutem, quae est in seipso, et haec est facilior, et ideo priori postponitur : et hanc ostendit per similitudinem arboris bonae vel malae, in comparatione ad fructum.
Adhuc autem, Secundum duplicem modum quo homo ordinatur ad alterum, duas ponit vias perfectionum. Est enim ordo ad alterum, in perferendo illata ab altero, et est ordo ad alterum secundum id quod male facit proximus in seipso, in quo alter non potest habere nisi judicium. Et ideo primo docet tolerare injurias, et secundo docet vitare temeraria judicia.
In preferendis autem injuriis tangit tria. Primo enim ponit praecepta, secundo praeceptorum adhibet rationes, tertio autem invitat ad ea per mercedis considerationem.
Ubi autem ponit praecepta ordinationis ad alterum duo facit. Quia enim difficillima dicturus erat, ideo primo excitat ad auditum : et deinde promulgat praecepta perfectionis.
Excitans autem ad attentionem dicendorum dicit :
"Sed vobis, "
Discipulis et Apostolis ad quos elevans oculos direxi a principio, qui disciplinis meis quaeritis imbui, qui imitatione magisterii meos vos probatis esse discipulos, qui dilectione et beneficio maxime discipuli mei esse cognoscimini. Vobis, inquam, " dico qui, " hoc est, quia vos " auditis, " hoc est, intus ad intellectum et affectum meum auditum quamvis difficilem percipitis. Non enim estis idola similia hominibus, qui auditum disciplinalem non habeatis. Psal. CXIII, 6 : Aures habent, ei non audient. Tales enim sunt similes hominibus, non homines, qui auditum disciplinalem non habent. Quia, sicut dicit Aristoteles, " auditus sensus est disciplinae per doctrinam accipiendae. " Nec estis de his qui aures aggravant obturando per alienas delectationes, ne capiat in eis sermo meus. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde sua intelligat, et convertatur, et sanem eum. Nec estis de his qui quando difficilia au- diunt, excusant, et ad facilia praebent auditum. Ad Hebr. XII, 19 : Quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Exod. xx, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus , ne forte moriamur. Sed estis de discipulis, qui aures disciplinae habetis ad audiendum. Matth. xiii, 9 et 43 : Qui habet aures audiendi, audiat. Apocal. II, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis . Estis autem de illis, qui aure levi percipitis omne susurrum perfectionis divinae. Job, IV, 16 : Vocem quasi aurae lenis audivi. Et ibidem, supra, v. 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Vobis ergo dico qui auditis et dicitis istud I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
" Diligite. "
Ecce praecepta. Et sunt in quadruplici ordine. Quaedam enim ordinat ad inimicos, quaedam ad injuriantes per violentiam, quaedam ad simpliciter petentes quiae nostra sunt, quaedam autem ad eos qui obsistunt per calumniosum judicium.
Ad inimicos autem ordinat nos affectu cordis, beneficio operis, et benedictione et oratione oris.
De affectu quidem cordis dicit :
" Diligite inimicos vestros. "
Hoc autem contra naturam esse videtur. Dicit enim in Phedone Plato sub nomine Socratis, quod de hominis natura et diffinitione est, amicis benefacere, et inimicis male. Si igitur nulla perfectio contraria est naturae quam perficit, non potest esse de perfectione hominis inimicos dilegere, et inimicis benefacere.
Adhuc autem, Unumquodque naturaliter suam appetit conservationem, ergo per contrarium odit id quod est naturam destruens, et conservationem oppugnans Inimicus autem est destruens naturam et conservationem. Igitur inimici sunt odiendi.
Adhuc autem, Non potest esse dilectio nisi boni vel apparentis boni. In inimico autem non est bonum, nec apparens bonum : sed malum mere et simpliciter malum. Ergo non potest inimicus diligi. Et istae rationes irrefragabiles videntur, et sunt Platonis et Aristotelis. Videntur autem contrariari ad ea quae hic dicuntur.
Si forte velis dicere cum Glossa, quod Christus nos hic elevat ad ea quae sunt supra naturam. Hoc nihil est : quia id quod est supra naturam, naturae non est contrarium. Diligere autem inimicos, directe et naturae et dilectioni probatum est esse contrarium.
Adhuc autem, Cum non sint nisi tria amicitiarum genera, sicut probant Aristoteles et Tullius : illa quae est fundata super utile, et illa quae est super delectabile, et illa quae est super honestum : videtur quod nullo genere amicitiae possit diligi inimicus : quia nec utile, nec delectabile, nec honestum : cum inimicus noceat, et tristitiam inferat, et nihil habeat honestatis et virtutis. Et quod imperetur dilectio quae nullam causam habet dilectionis, videtur esse supervacuum in praecipiente, et impossibile in eo cui fit praeceptum.
Ad haec et similia dicendum, quod in veritate is qui inimicus est, duo in se habet : naturam, et vitium inimicitiarum. Natura quidem non est ita depravata quin aliquid boni habeat, et quin possit reparari : et ad hoc diligenda est et dirigenda. Vitium autem non potest diligi, et similiter natura immobiliter stans sub vitio. Et ita procedunt rationes inductae. Unde quando dicitur : " Diligite inimicos vestros, " locutio est duplex : eo quod transitus verbi, Diligo, potest transire in accusativos illos inimicos vestros, gratia subjecti tantum : sic praecipit eos
Dominus diligi : quia sic diliguntur, non ad inimicitiam, sed gratiam et bonum. Vel potest transire in accusativos gratia subiecti et formae inimicitiarum : et hoc non intendit Christus : quia sic diligerentur ad hoc quod essent inimici, et ad vitium : quod omnino innaturale est, et pessimum esset, quia sic procedunt inductae rationes.
Et per hoc patet quod iste est sensus : Diligite eos qui sunt, vel fuerunt inimici vestri : ut dilectione invitetis eos ad hoc quod convertantur in amicos, et in Deo lucremini eos. Sic enim impletur illud Apostoli, ad Roman. XII, 21 : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Vincitur enim malo, qui sic irascitur inimico : quia naturam vult destrui vitio. Sed vincit in bono malum, qui bonum naturae quod est et potest esse in natura diligendo per benignitatem, malum inimicitiarum excludit. Sic dicitur, Exod. XXIII, 5 : Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Levit. XIX, 18: Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Eccli. x, 6 : Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae. Hoc est igitur quod dicit. Et in hoc est lex adimpleta, et concordat cum ratione naturali : sicut dictum est.
" Benefacite his qui oderunt vos. "
Ecce ordinat nos ad inimicos beneficio operis, dicens :"" Benefacite his qui oderunt vos. " Oderunt autem ira inveterata. His ergo praecipit benefacere. Odium enim numquam dulcius et melius superari potest quam quod beneficium opponatur. Psal. XXXIV, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis, etc. Et, Psal. CVIII, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Proverb. xxv, 21 et 22 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aquam bibere :prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Prunas enim charitatis congregat quis super caput odientis, quando bonum reddit pro malo. Ad Roman. XII, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, polum da illi: hoc enim faciens, carbones congeres super capiti ejus. Psal. CXIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? supple, te odientis. Sagittae potentis acutae, hoc est, consilium aculissimae veritatis : cum carbonibus desolatoriis, hoc est, cum beneficiis pro malo repensis ignitae charitatis. Illa enim confundunt eum qui de caetero odium tenere erubescit. Sic enim dicit I Petr. II, 15 : Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Sic etiam dicit Job, XXXI, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus ut saturemur, hoc est, qui prae odio carnibus meis quaerebant satiari. Hos e contra, benefaciens ex dilectione tabernaculo recepi, et contubernales meos feci. Ad Roman. XII, 17 : Nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus : ut possitis dicere illud Psalmi cviii, 5 : Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
" Benedicite maledicentibus vobis. "
Ordinat nos hic benedictione oris, et secundo oratione pro indevotis nobis.
De primo dicit : " Benedicite, " hoc est, bona optate per salutationem : sicut, " Deus te salvet I " " Det tibi Dominus benedictionem suam, " et hujusmodi.
" Maledicentibus vobis, " sicut Christus proditori dixit: Amice, ad quid venisti ? Vocavit enim amicum, quem scivit esse proditorem. I ad Corinth. IV, 12 : Maledicimur, et benedicimus. II Reg. XVI, 11 et 12 : Dimittite eum ut maledi-cat juxta praeceptum Domini. Si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Psal. cviii, 28 et 29 : Maledicent illi, et tu benedices :... induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. Sicut enim maledictio convertitur in benedictionem, quando ipse maledicens confunditur, et pro maledictionibus recompensat benedictiones. I ad Corinth. XIV, 25 : Ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Non est enim cor, quod beneficiis non vincatur. Unde Ovidius :
Omnia vincit amur, et nos cedamus amori. " Et orate pro calumniantibus vos. "
Ecce secundum oris beneficium in hoc quod dicit : " Orate. " Si enim salutatione et beneficiis praeventus, non vult converti inimicus, tunc nihil aliud restat, nisi ut oretur pro eo quod Dominus ipse sua gratia convertat eum : quia tunc non est aliud refugium pro obstinatis. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habeamus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Orabimus ergo " pro " inimicis " calumniantibus nos, " hoc est, falsa crimina imponentibus nobis. Jerem. xviii, 20 : Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pra eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Psal. XXXIV, 13 : Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Cum enim obstinati sunt, et vera dicere nesciunt, falsas calumnias imponunt : et pro illis est orandum, quia non est aliud remedium. I ad Corinth. IV, 13 : Blasphemamur, et obsecramus.
Sunt autem calumniantes nos, ignorantes et scientes.
Ignorantes sunt infideles, qui credunt se in nobis obsequium praestare Deo, si nos persequuntur et calumniantur. Joan. XVI, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et pro illis specialiter orandum est : quia si Deus revelaverit eis, illi efficientur optimi amici : sicut Paulus amicus Ecclesiae factus est.
Alii autem contra conscientiam calumnias imponunt, cum veritatem nullam habeant : et de illis parum sperandum est. Psal. LI, 6 et 7 : Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem : evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de tetra viventium.
" Orate ergo sic pro calumniantibus vos. "
" Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. "
Ecce praecepta quae ordinant ad injuriantes : primo quidem in corpore, quod gravius est : postea autem in rebus, quod est levius.
Dicit ergo : " Et qui te perculit in maxillam, " vel in aliam partem corporis. Hoc maxime intelligitur de infideli, et ubi praevalet malitia. In his enim non est opponere nisi patientiam. Ubi autem sunt fideles, et non praevalet malitia, bonum est exigere emendam coram judice religioso sine contentione, ne stultus iterum similia attentet. Proverb. XXVI, o : Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Si autem praevalet iniquitas, patientia opponenda est. Et ideo immediate praecedit, Proverb. XXVI, 4 : Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tunc autem Dominus misit Apostolos ad infideles et praevalentes iniquitatem : et ideo praecepit opponere patientiam contra omnem injuriam. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Postea auleni Ecclesia inspirata Spiritu Christi statuit, quod minister Christi injuriam quidem propriam posset remittere, sed injuriam Ecclesiae deberet judici manifestaret: et ipso facto percutiens, paenam incurrit excommunicationis. Quia tunc non praevaluit iniquitas : et judex ejusdem religionis non contentioni studens, sed paci et justitiae operam dans habebatur. Hoc est igitur quod dicit:
" Et qui te percutit in maxillam, "
Convicium simul et paenam inferens. Thren. III, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Job, XVI, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam." Praebe et alteram, " hoc est, esto paratus si malitia vincat, praebere ei et alteram. Alioquin enim nec Christus fecisset quod docuit. Percutienti enim maxillam, leviter corripiendo dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis ? Apostolus etiam ubi putavit non praevalere iniquitatem, sed aliquid esse cognitionis divinae, cum percuteretur ad maxillam, Act. xxiii, 3, dicit : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti. Patet ergo quod non est intelligendum nisi de infideli judice et contentioso contra fidem et contra justitiam, et ubi praevalet iniquitas.
Exponitur eliam sic, et redit in eumdem sensum : " Et qui te percutit in maxillam. " hoc est, coram et in facie, " praebe et alteram, " hoc est, esto paratus sibi praebere eliam partem quae non apparet : ut etiam detrahat tibi quod aperte conviciatur. II ad Corinth. XI, 20 :Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Hoc enim fecit Christus, qui oblatus est quia ipse voluit, et non
operuit os suum : sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum . I Petr. II, 23 : Qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste.
Quidam hoc etiam mystice exponunt dicentes, quod in pugna contra haereticos, maxilla est apparens pro fide loquens auctoritas : quae percutitur, cum revellitur apparenter ab haereticis. Altera autem exhibetur, cum altera irrevellibilis statim opponitur. Judicum, xv, 15, Samson in maxilla asini, hoc est, in simplici Scripturae eloquio, prostravit mille viros fidei se opponentes. Haec autem expositio mystica est, et non ad litteram.
" Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. "
Ecce secundum praeceptum contra injuriantes.
" Ab eo qui aufert, " violenter et praedominante iniquitate, " vestimentum " exterius, quod potius est propter honestatem quam propter necessitatem, " et tunicam, " quae est interior vestis et ncessaria, " noli prohibere, " cum contentione et ubi praevalet iniquitas. Aliter enim prohibere poteris, et debes cum moderamine inculpatae tutelae, ut dicit Isidorus. " Quod enim pro charitate in-" stitutum est,ut dicit Beatus Bernardus, " contra charitatem non debet militare. " Et ideo quod hic dicitur, pro charitate dicitur. Et ideo si alicujus malitia boni viri patientia abutatur, et in malitia plus grassetur, non debet hoc judex ecclesiasticus sustinere. Sed (sicut dictum est) ubi praevalet malitia, ibi aliud non potest opponi nisi patientia. Et ideo in tali casu quod hic dicitur intelligitur. Aliter enim irrationabile esset tollenti superfluum, non prohibere eliam necessarium : et esset contra naturam : quia necessario subtracto, subsistere non possum : et oporteret memetipsum morti exponere, si necessarium non retinerem, si possem.
Matth. v, 40, idem dicitur : Qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Cantic. v, 7 : Percusserunt me, et vulneraverunt me : tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. Job, XXIV, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos habere meliorem et manentem substantiam.
" Omni autem petenti te, tribue. "
Ecce ordinatio ad eos qui simpliciter petunt quae nostra sunt: et ad hos ordinat dupliciter. Quidam enim petunt pro beneficentia et largitate. Quidam autem petunt cum violentia et intentione retinendi.
De primis autem dicit, " Omni petenti te, tribue " ex largitate benignitatis. Qui enim petit, ostendit se esse indigentem. Et hoc debet sufficere bono cordi. Nec expedit multum curiose rimari, utrum indigeat vel non, sicut dicit Chrysostomus : maxime quando petit in nomine et habitu justi vel prophetae. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Unde quibusdam bene vestitis profugis petentibus ad rogum Joannis eleemosynarii, et ministris suis quaerentibus et dicentibus : An talibus esset dandum ? Respondit sanctus Domini : " Obedite simpliciter sermoni: " Domini : Omni petenti te, tribue. Non " enim Deus indiget curiosorum, nec " humilis Joannes. "
Vel legatur sic : " Omni petenti te " ipsum, " tribue " compatiendo, si aliud dare non poteris. Da tua, si potes. Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
Quia si non potes dare et tu, quia non habes superflua, da compassionem. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Et sic in veritate petenti tribuis teipsum.
" Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. "
Ecce ordinatio ad petentem cum violentia. " Ne repetas, " in judicio contentioso coram infideli judice : et ubi praevalet iniquitas. Aliter enim repetere poteris et debes : quia aliter dolus et fraus et violentia patrocinarentur dolosis, et fraudulentis, et violentis : quod est contra omnia jura, et contra omnem rationem. Similiter etiam ne repetas si inopia excludit actionem. Isa. lviii, 3 : Omnes debitores vestros repetitis. Exod. XXII, 26 et 27, praecipitur si debitor a debente accipiat pignus vestem suam, quod reddat ante solis occubitum : quia ipsum est vestimentum quo operitur, et quo tegi solet. In his ergo duobus casibus, " ne repetas. "
" Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Ecce ordo ad alterum per generalis justitiae formam. Et est istud praeceptum affirmativum, et generalissimum inter omnia quae sunt de jure naturali. Et est indistincte continens in se omnia quae sunt juris naturalis. Matth. VII, 12 : Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facile illis. Negativum autem illi respondens est, Tob. IV, 10 : Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
Intelligitur autem de voluntate ex ratione cum habitu sapientiae et prudentiae consiliata. Ut sit sensus : " Prout vultis, " voluntate informata sapientia et prudentia et ratione recta, " ut faciant vobis homines, eleos eadem facite illis, " secundum eamdem rationem voluntatis : quia nobis nihil debemus malum, vel injustum velle fieri ab aliis. Et ideo nec illis talia debemus facere. Sicut enim diximus superius, justitia nos ordinat ad alterum secundum aequale damni et lucri : et ideo talia debemus nobis velle fieri a proximo. Ad Roman. xiii,. 7 et 8 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Eccli. XXXI, 18 : Intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Quod enim tibi vis fieri, alteri facias : et quod tibi non vis fieri, alii ne facias. Sic enim imples istud praeceptum Jacobi, ii, 8 : Diliges proximum tuum sicut teipsum, hoc est, ad quod teipsum.
Hoc est igitur quod dicit : " Et vos facite illis similiter. "
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt. "
Ecce hic probat per rationem quod haec est via perfectionis, quae dicta est.
Dicit autem duo. Inducit enim triformem rationem, de dilectione, de beneficio, de mutuo: et secundo, intentas concludit conclusiones.
Prima rationum quae triformes sunt, est de dilectione : " Si diligitis eos, etc. " Triplex est apud Philosophos amicitia, fundata super delectabile, utile, et honestum. Una est quae non durat nisi quamdiu durat delectabile : unde dicit Aristoteles : " Saevi et austeri parum sunt diligibiles. " Est enim in eis parvum quid delectabile. Fundata autem super utile est secunda, et durat quamdiu durat utilitas. Genes. xxv, 28 : Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur. Tertia est vera amicitia quae fundatur super honestum virtutis, et haec semper manet : quia amici diligendi sunt, etiamsi nihil nobis debeat fieri.
Homines autem pauci diligunt nisi propter delectabile vel utile : et secundum horum consuetudinem loquitur Christus, dicens :
" Si diligitis eos, " mercenria dilectione, " qui vos, diligunt, " et diligendo praeveniunt, " quae vobis est gratia ? " dilectionis scilicet, quae jam empta, et non gratis est exhibita. I Joan. IV, 10 : In hoc est charitas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Sed dilectio gratiam habet si gratis exhibetur, et multo magis si pro contrario odio datur. Ad Roman. v, 8 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Unde haec dilectio nec est similis dilectioni Christi, nec etiam dilectioni verae. Dilectio enim vera super virtutem et honestum est fundata, et omni tempore diligit, et non empta est vel mercenaria. Et ideo talis empta et praeventa mercede caret. Matth. VI, 2 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam
Unde subjungit exemplum, dicens : " Nam et peccatores, " qui nec gratiam nec honestum attendunt, " diligentes se diligunt, " empti ad diligendum, cum tamen nihil honestum diligant in ipsis.
Si autem objicitur de hoc quod dicitur, Proverb. VIII, 17 : Ego diligentes me diligo. Et sic etiam divina dilectio videtur esse mercenaria. Ista objectio non valet. Quia cum dicitur : Ego diligentes me diligo, intelligitur sic constructio ordinanda : Ego diligo diligentes me. Et hoc verbum, Diligo, non transit super accusativos illos diligentes me, nisi ratione materiae, et notat causam ad ipsum : ut sit sensus : Ego diligo : et mea dilectio est eis causa quare me diligant, quia diligendo confero eis gratiam, unde me diligere possint. Et si dilectio diligentium Deum non est causa quod diligat eos Deus, sed potius dilectio Dei est eis causa unde diligant Deum. Et sic adjuvatur sensus praedictus, quod non est mercenaria Dei dilectio : et nostra dilectio quae est supra virtutem fundata, est vel debet esse illi similis. Et sic optime dicit Christus, quod peccatores diligunt eos qui se diligunt mercenaria dilectione. Sed si diligimus inimicos, est nobis gratia : quia tunc non tantum non est mercenaria dilectio, sed etiam oppositum dilectionis invenit in subjecto : et ideo ultra quam gratis est exhibita illa dilectio.
" Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. "
Respondet secundo per rationem, quae est de beneficio exhibito contra odium.
Dicit ergo : " Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, " hoc est, vos beneficiis praeveniunt : quia etiam apud Philosophos, benefici est velle benefacere, et non contrapati beneficio aliquo. Est enim minoratio quaedam sibi benefieri. Benefacere autem virtutis est. Et si hoc est ita secundum mores hominum, multo magis secundum legem divinam hoc erit amplioris perfectionis : ut beneficus non repatiatur beneficium, sed reputet sibi minorationem, si sibi bene fiat: maxime cum propter Christum etiam malefacienti beneficium supererogare pium sit: sicut fecit Christus, Luc. x, 35 : Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Augustinus in Confessionibus : " Ille " solus neminem perdit, qui et inimicum " diligit propter te, et amicum in te. " In hoc casu tenet quod dicitur, ad Roman. XII, 20 : Si esurierit inimicus tuus. ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis, hoc est, charitatis, congeres super caput ejus .
Et subjungit exemplum :
" Siquidem et peccatores hoc faciunt "
Mercenario opere, et empti ad opus. I Joan. IV, 13 : In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus autem suus est quod inimicis benefaciamus et malefactoribus. Isa. LIII, 12: Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. In hoc enim etiam malefacientibus benefecit.
" Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus faenerantur, ut recipiant aequalia. "
Tertium est documentum de his qui non in toto, sed in rebus ad nos pertinen tibus tantum indigent. Non enim fortasse possumus dare, sed mutuare ad tempus aliquid possumus, ut postea nobis sors restituatur, sine qua vivere non possumus, quia forte agros et vineas non habemus : et oportet nos nostra mobilia in usum vitae convertere, et de illis lucrando licite vivere : tamen portione quadam ad tempus possumus carere sine vitae dispendio : et secundum hoc mutuum possumus facere proximo, et hoc gratis debemus facere. Ezechiel. xviii, 8 : Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit. Psal. XIV, 3 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Deuter. xv, 7 et 8 : Non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Et, infra, v. 10 : Non ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis. Deuter. xxiii, 20 : Fratri tuo absque usura id quo indiget commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo.
Si ergo mutuum dederitis a quibas speratis recipere, " quae gratia est vobis ? " Quia jam recepistis ultra sortem, et sic cum peccato redemptum est beneficium. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.