MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Videtur enim, quod sponsus beatissimae Virginis non debuisset appellari Joseph.
1, Si enim sicut tota rota est in rota, ita vetus lex in nova, videtur quod illud conjugium beatissimae Virginis debuit in lege alicui figurari : hoc autem interpretatur Ecclesia fuisse factum in Esther et Assuero. Si igitur illud conjugium repraesentat istud figuraliter, et conjuges illi conjuges istos : ergo nomina debent respondere nominibus : sed conjux Esther fuit Assuerus : ergo et conjux Dominae nostrae debuit vocari Assuerus.
2. Item, Sara in senectute, et sterilis s filium praeter naturam in monte immolandum, tenet figuram Dominae nostrae, quae genuit Filium contra naturam in cruce immolandum. Si igitur Sara signat Dominam nostram, ergo et sponsus Sarae sponsum Dominae nostrae : ergo debuit appellari Abraham,
3. Item, Si Domina nostra fuerit figu- rata per Rebeccam : ergo maritus ejus
debuit appellari Isaac.
4. Item., Si Dominus figuratur per Samsonem, et mater ejus per matrem
Samsonis, ergo sponsus ejus debuit vocari Manue.
5. Item, Si Joseph appellatur augmentum : in isto autem conjugio nullum fuit augmentum per Joseph : ergo non bene appellatur Joseph.
Quaeritur igitur, quis fuit figura Joseph in Veteri Testamento ? Non enim videtur, quod ille filius Jacob : cum ille gesserit figuram Domini nostri, utpote filius Rachel natus in senectute patris, et in venditione, et fratrum liberatione, et terrae salvatione, et in multis aliis, ut patet in libro Genesis.